Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/245

Haec pagina emendata est
244
διανοια

constituimus, et radii visuales ab oculo transeuntes, conum vel pyramidem exhibentes, concentricum non pertingant, tunc omnes has imagines ex una parte orientales vel occidentales videmus; quando vero secant perpendicularem, tunc omnes has imagines a dextris et a sinistris nobis repraesentant, plures paucioresve, secundum anguli refractionis et incidentiae pluralitatem vel paucitatem, ex concavitate et spissitudine vitri maiori vel minori orti. Hinc etiam causa profluit, quare non semper easdem Iovis imagines similesve in positu et figura intuemur: ita ut mirum esse non debeat, si in 65 observationibus, quas Sidereus Nuncius mathematicis et philosophis exhibet, duas similes et aequales situ, forma et figura, videre non contingat. Perdifficile enim est, imo impossibile, oculum in eadem constitutione et positione, tam respectu vitri quam ipsius caeli vel Iovis, collocari, uti et in eodem flumine bis nos abluere, quod et supra declaratum est[§ 1]; nam caelum vel terra assidue movetur, Iuppiter vero in suo circulo rotationes periodicas habet, ita ut, etsi una causa concurrat, caeterae deficiant. Ideo videmus observationes eadem nocte habitas nullo modo similes, etiamsi parvo temporis momento distent; quod non solum ex observationibus, sed ex tuo, Galilaee, ore plurimorumque virorum adstantium ingenua confessione elicitur. Recordare, Galilaee, quod illa nocte, in qua cum plurimis aliis doctissimis et nobilibus viris tecum Iovem contemplatus sum, tu ipsemet priori observatione unam solam Iovis imaginem conspexisti, cum vere aliquis illustrium virorum adstantium, qui post tuam primam observationem Iovem inspexit, duas videre fassus est: tu, iteratis observationibus, duas etiam Iovis imagines conspexisti, quod pluribus adstantibus viris eadem nocte contigit. Ego vero numquam Iovis imaginem nisi simplicem intuitus sum; sed non semper eodem situ et forma: vel quia specillum meis. oculis non erat idoneum, vel forte, ne deciperer prope concentricam, quoad potui oculum applicare curavi; sed, ut ingenue fatear, cum imaginem illam inspiciebam. Iovem non videbam, nisi oculum convertissem: quae res ansam dubitandi mihi praebuit.
Lapsus in citando: <ref> tags exist for a group named "§", but no corresponding <references group="§"/> tag was found