mittunt, et lux fortissima eorum existit, nec cristalli refractione indiget, ut ista meteora nobis exponat; at Iovis corpus etiamsi umbram mittat, ut doctissimi probatique censent astronomi, attamen nimium exigue et debiliter; unde, ut lux eius augeatur, perspicilli ope et auxilio eget: quapropter ob luminarium fortitudinem lucis illa meteora simplicibus oculis conspicimus; at, quia illa in Iove deficit fortitudo lucis, perspicillo opus est, quod corpus Iovis vicinius nobis per refractionem exhibet, radios nostros illo longo tubo unit et congregat; ex quo ita uniti et congregati, exeuntes haec nobis Iovis paradia (uti liceat hoc novo vocabulo in hac nova meteoron detectione) demonstrant et aperiunt, quas simplicibus et puris oculis cernere nequimus. Unde hoc corollarium sit: aër nocturnus uti materia, speculum uti forma, horum novorum paradiorum, est.
At iterum urgebitur: si hoc ab aëre nocturno, roscido, vaporoso accideret, totidem stellarum imagines in uno loco, quot in alio, videremus, nec modo ex una parte tres, ex alia nullas, et consequenter, modo quatuor a dextris, a sinistris nullas, modo unam dextrorsum, sinistrorsum duas, et consequenter; nam aër spissus et vaporosus aequaliter operatur a dextris et a sinistris. Sed haec obiectio nulla; nam contra hanc opinionem non concludit. Non enim per solum aërem vaporosum haec visio fit, sed, intervenientibus et geminatis specilli mediis; hinc eaedem imagines a dextris ut a sinistris variantur: nam prioris vitri concavitas, quae in crassitie vitri existit, reddit primum vitrum inaequalis spissitudinis et diversae figurae, cum superficies huius vitri extrinseca plena existat; quae vero apponitur ad oculum, intrinseca figura cuiusdam sphaericae concavae reddatur: unde imagines variari necesse est, per Theor. 30 lib. X Vitell., quotiescumque a concentrica vel a perpendiculari oculus recedit; unde, si ille in hac linea non semper constitutus sit, imagines aequales nec totidem a dextris, ut a sinistris, videri possunt; hinc si extra hanc concentricam ponantur, diversificabuntur Iovis imagines locaque imaginum et apparentiae. Sed haec in secunda ratione melius enodabuntur: nunc vero quaedam Galilaei perpendamus.
At accipiantur consona huic nostrae superiori opinioni, ex ipsiusmet Siderei Nuncii auctoritate desumpta. Etenim ille, ut hanc rationem intermedii aëris e medio omnino tollat, et ex hominum mentibus radicitus evellat (futuram enim suae sententiae et opinionis eversionem certam, et novorum horum planetarum exitium, praeviderat et cognoverat), nullo modo suorum dogmatum auxiliatricem cognoscere vult; sed eam quasi ineptam et erroneam reiicit et repudiat, cum apparentiam suorum planetarum, quod modo maiores, modo minores, modo lucidiores, modo obscuriores videantur, ponere insudat et laborat, percurrendo modo ab abside suprema ad infimam, modo ab octava sphaera ad caelum Lunae descendendo; et tandem defessus et anhelus in vastum novarum opinionum oceanum immergitur, et, uti novus horum quatuor planetarum inventor et relator, sic novam fabulam comminiscitur Icariam, quae eundem eventum consecutura est. Etenim Lunae vapo-