de iuvene, idem de sene arguendum: nam si perspicillis iuvenum oculis accommodis uti vellet, frustraneus esset omnino eius conatus. Qua propter optime concludi reor, cum et matheseos ignari, qui planetas a stellis fixis separare ignorant, pueri, iuvenes, viri et senes, denique omnes, hos imaginarios planetas intueantur iisdem specillis, et doctos et indoctos spectatores, denique omnes, hallucinari et perspicillo eludi, nec illos realiter existere in caelo, quia non omnibus paterent nec obviam fierent. Hoc ex eo patet, nam senes concavis specillis ex parte oculi uti coguntur, ad resarciendum aetatis et naturae deficientis in lumine defectum. Cuius rei causa duplex: prima, quia in senectute laxatur pupilla; at non solum oculi pupilla, sed et omnia membra et membrorum retinacula, at radii ex dilatatione pupillae liberius transcurrunt, et cristallino humori incertam reddunt rei visae imaginem; at concavis specillis simulacri radii coeunt, et arctius pyramis colligitur, unde naturae vitium rependunt concava specilla rerum simulacra congregando: secunda, quia senes vitreum humorem oculi faeculentiorem et impurum habent, unde intro permeans lux per cristallum clarior fulgidiorque redditur, et naturae defectus alter ex pituita resarcitur. Hae potissimum in senibus causae, quare concavis specillis ad visum fovendum opus habeant. At iuvenes, qui visu debiles existunt et arcta sunt pupilla, non concavo sed convexo specillo opus habent; etenim eorum naturae vitium ex contraria commanat causa: quamobrem, si contraria contrariis curantur, ut iuvenibus visu debiliori specilla conferant, ea convexa, non concava, existere necesse est; nam convexa specilla simulacra quodammodo disgregant et quodammodo aperiunt, radiis in adversam partem refugientibus, totumque naturae vitium resarcitur. Unde ut iuvenes et senes, mathematici et non mathematici, facillime decipiantur, specillum alicuius concavitatis certaeque sphaerae portionis concavae oculis eorum apponitur. Quapropter ea senes vident, quae videre non possent, si planum perspicillum extaret, et iuvenes, quia corpus Iovis est luminosum, hos planetas ex refractione generatos difficilius tamen vident. Iuvenes vero qui μύωπες omnino nil vident per istud perspicillum, sic proprio perspicillo uti coguntur ad haec φαιόμενα observanda.
His tribus rationibus, quarum duae ex planetarum motu et effectu ductae sunt, quibus errones praecipue et peculiariter vigent, essentiaque tota et natura includuntur, alia vero ex causa externa deprompta, quae huic negotio mire inservit, aperte et necessarie horum novorum planetarum existentiam e caelo abrasam et expulsam esse, mihi persuadeo. Nunc vero, ut lectoris animus paululum recreetur, antequam ad intricatas ambages inextricabilesque meatus perveniat, haec, oblectationis causa, adferre libuit, quae, si ea necessitate non urgebunt Sidereum Nuncium ut superiores tres rationes, tamen id praestabunt, ut hac historiarum narratione mentem quoquomodo lector remittat, ut acriori consideratione, quae post haec veniunt, inque medium adducenda sunt, perpendat.
Sed ad rent accedo. Si hi planetae reales existerent, saltem aliquis rumor, ut