Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/237

Haec pagina emendata est
236
διανοια

cum Iuppiter, eorum choragus, sub latitudine Zodiaci semper decurrat (nam latitudo borealis magna tantum duorum graduum minutorumque quatuor fere existit, australis vero duorum graduum et septem minutorum fere statuitur), et hi novi Iovii circulatores, declinationem habeant tantum quatuordecim minutorum a stella; attamen, cum haec distantia sit occidentalis vel orientalis, latitudinem variam et diversam a Iove habere non possunt: sic applicatio eorum cum reliquis planetis et cum Luna admittenda est. Stellae vero fixae plurimae ad Boream Austrumque deflectunt; hinc Luna cum iis corporaliter iungi nequit, ex cuius cum stellis fixis vel planetis applicatione praecipue aëris et temporum mutationes et constitutiones promanant. Hinc horum planetarum effectus ponendi sunt, ex quibus existentia certe inferri posset[§ 1]. Cum autem nullos effectus habere possint, ut supra dictum est, an ex hominum mentibus explodendi sunt, nec existentia donandi? Hic cuidam dubitationi occurrendum duxi. Doctissimus et eminentissimus vir Keplerus, iure optimo praeceptor meus, cum ab eo, quidquid in Opticis profecerim, suasore et monitore, recognoscam, eruditissimus enim suus Opticorum liber me ad hanc scientiam excitavit, in sua cum Sidereo Nuncio Dissertatione probat, per aspectus astra et planetas in haec inferiora agere; at ego per motum et lumen, Ptolemaeum Aristotelemque sequutus, asserui, non animo ab eo dissentiendi, sed quia ille nimis particulariter loquitur: stellarum fixarum nulla habita consideratione, tantummodo de planetis agit; ego vero generaliter, cum de stellis fixis praecipue hoc in loco sit disputatio. Nam ortus et occasus stellarum inter aspectus non habentur, attamen potentissimi ad aërem perturbandum et commovendum existunt.

Altera nostra ratio talis. Si hi planetae reales existerent, ex eodem perspicillo non omnibus intuentibus obviam fierent, nisi specillis mutatis: etenim qui laborant ὀφθαλμία, vel qui debili pollent visu, eos intueri nequirent, vel, si intuerentur, qui acri et optime constituto pollent visu, eos conspicere non possent, nam specilla quae visum et oculos iuvant, alia senes, alia iuvenes, alia lusciosos, decent, ut omnibus notum est[§ 2]. Accipiat enim iuvenis specilla alicuius viri senis, et per ea legere, aut aliquid intueri, desideret: vel nil omnino videbit, vel certe turbida omnia et confusa perspiciet, ut secernere et distinguere res visas non valeat. Quod

  1. reliqui Planetae per se agunt; sed Iuppiter, quia est summus, sex suos habet ministros: cives inferioris conditionis per semet ipsi emunt, vendunt, scribunt etc., et principes habent suos cancellarios, aulicos, ministros etc.; non igitur Iuppiter operatur, sed eius ministri: ex quo infertur Iovem necessario satellites habere.
  2. Si haec vera sunt, Sol, Luna, stellae omnes, animalia omnia, plantae, montes, urbes, naves, non sunt entia realia, quia ommibus intuentibus ex eodem perspicillo obviam fiunt.