Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/236

Haec pagina emendata est
235
astronomica, optica, physica

coniunctionem eius in perigaeo properantes; minores cum ascendunt ex maxima distantia ad apogaeum, et inde descendunt ad maiorem a Iove elongationem: quod similiter non contingere, ex supra dictis patet.

Adducam alias rationes, quibus hi quatuor planetae omnino occident, nam plures a veritate mihi suppeditantur praeter enarratas, etsi sufficiens existeret; quarum una talis est. Si daretur horum quatuor erronum existentia realis, daretur et eorum realis virtus, uti, posita causa, ponitur effectus et e contra: quod virtus non detur, patet. Nam virtus et potentia stellarum est eorum influxus in haec inferiora: at nullus talis dari potest; etenim, ut superius dictum est, astrorum influentiae fiunt, teste Ptolemaeo et Aristotele, per motum et lumen: at, deficiente causa, effectus etiam deficere necesse est: quod causa deficiat, hinc concludi licet; lumen enim eorum oculis nostris puris intueri non datur; nullus enim adeo lynceus existit, ut hos planetas aliquando vidisse memoriae consignatum reliquerit, et tamen Venerem de die Maestlinus, vel ipso meridie, et plurimi alii, sed magis Keplerus Mercurium sub Sole deprehendit, et historiae testantur hoc non semel factitatum; unde, quotiescunque influere in haec inferiora per lumen lubebit, necessario perspicillo opus erit. De lumine nullum dubium relinquitur de motu hoc etiam evidens ex superioribus in medium allatis rationibus, quae omnes observationes vanas et inutiles reddunt: quod etiam nullos effectus in haec inferiora causati sint, ex eo quoque probari potest, quod nullus unquam tales effectus animadverterit; attamen Mercurii, cuius aspectus ob suetam sub Solis radiis stationem, plurimum mortales effugit, influxus in haec inferiora cognoverunt astronomi, unde et litterarum monumentis consignarunt; sed magis lactei circuli virtutem, ut supra dictum est, cuius stellas deprehendisse Sidereus Nuncius demonstrat, iidem astronomi cognoscunt: unde etsi lactei circuli et stellae nebulosae effectus agniti sint, et horum planetarum influentiae ab astronomis notari debuerunt.

At forte dicetur, stellas quintae et sextae magnitudinis oculis humanis spectabiles et visibiles existere, at paucos vel nullos effectus in his inferioribus et sublunaribus perducere, et datur earum realis existentia: quapropter ex hoc inferetur, quamvis horum planetarum non daretur sensibilis virtus et potentia agendi in hac sublunaria, non inde tamen horum planetarum existentiam e caelo auferendam esse[§ 1].

  1. Cui obiectioni sic satisfacio. Deum et naturam nil frustra efficere assero: at frustraneus est actus, qui potentiam et virtutem in se includit nullam: hinc stellas fixas quintae et sextae magnitudinis aliquam potentiam et virtutem habere concludo. Quod experimentis comprobari potest, ex Ptolemaeo caeterisque probatissimis astronomis petitis; nam aëris temporumque mutationes plurimas inducunt. Insuper par ratio ex stellis fixis, ut ex planetis extrahi non debet, cum illae puris oculis videantur, hi vero planetae aliquo medio opus habent, ut conspiciantur. Amplius, hi planetae sub Zodiaco decurrunt et a Solis orbita paululum discedunt,