cognit. per scientiam, Alhazen, prop. prima lib. 3, ait, quando nobis demonstrat imaginem rei simplicis geminatam vel triplicatam, ut supra declaratum est, nostramque in aëre pendulam imaginem. Porta, prop. 7 et 15 lib. 2, Vitel., prop. 61 lib. 10, quae sinistra sunt nobis dextra indicat, cum tamen ex facto aliter se habeat. Eucl., 29 theor. catop. sic: per visum solum scientia haberi non potest.
Ad alterum obiectionis membrum dico, non esse parem sublunarium et caelestium rationem, nec terrestrium et opacorum corporum et lucidissimorum et purissimorum existere similem coaequalitatem, unde nulla συμπάθεια quingentorum aut quadrigentorum milliarium terrestrium inter caelorum vel sphaerae Iovis distantiam, cum a superficie concava sphaerae lunaris et convexa sphaerae Martis superficie, secundum saniorem et receptam astronomorum opinionem veterum, 882 semidiametri terreni globi numerentur; nulla mentione habita, nec aëris intercepti inter superficiem Terrae et concavum Lunae, nam ab iisdem astronomis triginta duae terreni globi semidiametri numerantur, nec semidiametri orbis Iovis, quae 2162 semidiametros continet: unde a superficie terreni orbis usque ad centrum corporis Iovis computantur 17615 terreni orbis semidiametri, et quingenta milliaria vix sint sexta semidiametri Terrae pars. Unde apparet multam convenientem aequiparantiam dari posse, nec recte concludi, si haec in terrena hac mole vera sint, etiam in caelestibus veritatem retinere; cum sola visione simplici proportionata distantia requiratur (Alhazen, prop. 18 lib. 3), ut recta et distincta fiat visionis operatio, practer septem alias circumstantias, quae inferius afferentur. Unde, si distantia non proportionata rectam vel simplicem visionem[1] impedire valet (Alhazen, proposit. 37 libri primi), quanto maiorem vim impediendi refractam habere dicendum est? Unde licet concludere, etsi hoc in terra non accidat, posse in caelo aliter accidere, nec servare proportionem et eandem aequalitatem.
Sed magis ostendi potest, perspicillum non servare aequalitatem nec proportionem similem in omnibus terrae partibus; etenim res, quas propinquiores oculis habemus, per tale perspicillum non videntur, sed oportet, eas esse locatas in certa oculo distantia, in qua ob formarum multiplicationem totum specillum non occupent, vel earum imagines ob ampliationem confusionem non introducant, obque maxima idola repraesentata[2]. Sic distantia convenientior tubo et specillis, ut perfectae videantur, requiritur, uti superius de longitudine tubi et proportione dictum est: quapropter et loca quaedam existere longiora, in quibus res positas omnino videri non posse, asserendum est. Nam, ut unaquaeque res visibilis existat, determinatam distantiam requirit, extra quam videri non potest (Vitel., prop. 8 lib. 4, Eucl., theor. 3 Opt.), ut supra dictum est, cum ad eam radii visuales non perveniant, per hypoth. 4 Opt. Eucl.: hinc perspicillum nec eandem coaequalita-