Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/217

Haec pagina emendata est
216
διανοια

nant, et commixtionem superius allatam comprobant veram. Igneus enim trigonus, qui cholericam qualitatem refert et siccitatem primariam et potentiorem causam includit, Soli Iovique adscriptus venit; sed, ex Arabum opinione, qui hac in parte non reiiciendi sunt, etiam Marti creditur: ita ut Sol diurnum sortiatur imperium, Iupiter vero nocturnam gubernationem arripiat, Mars vero utrisque associetur et opere et consilio regi adstet conditionario. Secundus terreus, cui melancholicum temperamentum attributum est, et frigiditatem qualitatem omnium infimam corruptioni maxime accommodam continet, Lunae Venerique ex opinione Ptolemaica, at doctiorum Arabum, quibus aliqua etiam fides adhibenda est, Saturno quoque assignatur: dominium diurnum Luna, nocturnum Venus, gubernat; et ut in optime constituto regno adlateronem quendam reges requirunt, ut habeant cum quo possint de rebus publicis secretos conferre sermones, sic optime Arabes addunt Saturnum participem ob naturae similitudinem. Tertium aëreum, qui sanguineam corporis constitutionem refert et calidam suscipit proprietatem, Mercurio et Saturno Ptolemaeus, Arabes etiam Veneri participi, largiuntur; et potestatem diurnam Mercurius, nocturnam Saturnus, moderantur, adscito Veneris consortio. Ex quarto et ultimo trigono aqueo exurgit ultima qualitas et proprietas humida, quae naturam phlegmaticam suscipit: trigonocrator Mars diurnus et nocturnus, at Lunam et Venerem sibi iungit socias. Hinc illatio haud dubia existit, qualitates primas ex planetis emanare et componi.

Altera in promptu ratio existit. Duodecim sunt in Zodiaco circulo, orbita horum septem planetarum trita, cum ab ea nunquam circumgirationem deflectant, signa vel constellationes, quae duodecim Caeli domicilia astronomi nuncupant, in triginta gradus unumquodque dividentes, eo quod totidem fere dies Luna ab una Solis coniunctione ad alteram assequendam interponat; unde etiam et Zodiacus in duodenarium signorum numerum partitus venit, quod in annuo spatio, quo Sol Zodiacum totum permeat et ad eundem revertitur punctum, duodecim phases et plenilunia intermittantur. Signa, in hunc modum partita et distributa ab effectibus, solum septem planetis assignata sunt, unicuique quinque planetarum duo et unicuique luminarium unum; quae summa duodenarium implet, ut si ad alium quempiam ordinem ea signa traducere moliaris, nullo modo congruere et concordare possent: etenim effectus, ex quibus astronomi potissimum ducti sunt ut hanc distributionem signorum patrarent, corruerent; ita ut nihil certi aut rati, nec de praeteritis nec de futuris, haberi posset: quod tamen et eventus praeteritos sat dilucide probasse, certissima historiarum extant testimonia. Quapropter, si effectus et phaenomena auferremus ex hac nobilissima scientia, eam penitus e scholis eliminaremus.

Nec valet, quod addere posset Sidereus Nuncius, planetas quos astruit, quia circa Iovem volvuntur, ipsumque pro centro in rotationibus suis observant, nec domicilia mutare, nec ordinem supra enarratum frangere, sed easdem cum Iove