Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/215

Haec pagina emendata est
214
διανοια

septem mensibus perficitur; unde septimo mense editi infantes naturaliter vivunt, at ii qui octavo aut sexto nascuntur saepius et frequentius moriuntur: quae ratio huius effectus afferri potest? Certe a ratione longe dissita erit, si ex septenario planetarum numero eam non extrahamus; natura enim (quatenus a Deo eam distinguimus et secernimus uti causam secundam) praecipue hoc septenario numero in rebus humanis ordinandis et disponendis utitur, cum ad influxus et motus astrorum omnia reducat quae carent libera et recta voluntate. Sed ad alia transeamus, etenim non est huius loci haec quaestio. Iidem medici asserunt, post horas septem semen genitale in uterum effusum in humanam converti naturam, embrionemque formari. Apud eosdem, septima crisis omnium maxima et praecipua et quae ex illa pendent, ex quibus morbi incrementum aut decrementum agnoscitur, unde prospera vel[1] pristina valetudo, vel ultima linea rerum mors, exurgit. Septem a Deo potius quam ab ipsa natura attributae sunt animalibus fenestrae, et in capitis domicilio collocatae, unde per reliquum corporis tabernaculum aër, ad illuminandum, ad fovendum et nutriendum, transmittitur, quae in praecipua μικροκόσμσυ parte statutae sunt: duae nares, duo oculi, duae aures et os unum; sic in caelo tamquam in μακροκόσμῳ? duas beneficas stellas, duas maleficas, luminaria duo et vagum et indifferens unicum Mercurii sidus, Deus posuit et constituit[§ 1]. Ex quibus pluribus et similibus eiusdem generis et naturae effectibus, quos enumerare longum et omnino taediosum esset, septenarii numeri in planetis, ut et in naturalibus, infertur necessitas; unde et naturaliter septem numero erraticas necessario existere stellas censendum est.

His accedit hebdomadae naturalis et civilis, tam apud veteres et priscos Hebraeos et plerasque gentes, quam apud nos Europaeos, praecipua distributio in septem dies a septem planetarum nominibus designatos; quapropter, si corum numerus augeretur, haec hebdomadae distributio corrueret. Insuper Ptolemaeus, quem etiam omnium astronomorum principem non immerito censebit Sidereus Nuncius, astronomiam ab Aegyptiis edoctus, qui eam Moysi, Abrahamo et Noe referunt acceptam (quos patres, ut et caeteras scientias, sic hanc iure optimo habuisse, pie credendum est: nam eas omnes, primo parenti divinitus infusas, ad suos posteros propagatas quis negabit?), tantum septem planetas enumerat, statuit, eosque ad calculum et theoriam reducit. Sed his coniecturis omissis, ad evidentiores rationes accedo. Tot planetae con-

  1. Corresse vel prosperit et.
  1. Melius fuisset dicere sensus esse 5, ergo Planetas septem: nam quod auribus ad auditionem tantum destinatis duo praesint planetae, item et naribus alii 2, est in re una duos operarios, non sine eorum dedecore, occupare.