Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/214

Haec pagina emendata est
213
astronomica, optica, physica

fuit et contra hostes adferre. Quaeres forsan nomen; at ex dictis apertissime interpres quis sit elicitur, fama enim nominisque celebritas auctorem latere non sinit incognitum: tamen, ne Sidereo Nuncio sit falsae coniecturae locus, utpote nuncius festinans, et, ut in prooemio dictum est, ex longinquis accitus regionibus, celeberrimorum Italorum nomina non teneat, en nomen, cognomen et patria: Ioannes Picus Mirandulanus, in Heptaplo suo cap. 2 et 3 exposit. 2 caelestis orbis, fusissime et apertissime demonstrat, Mosen septem planetas exhibere et astruere, etsi Genes. I capite tantum Solis et Lunae mentionem faciat, plures vero nec[1] pauciores non designare declarat. Vide loca laudata, in quibus etiam rhabbinorum scholam huius expositionis fautricem existere commemorat. Sed forte, rhabbinorum scholam reformidans, illico omnes rhabbinos, cum fere omnes a Pontificibus summis interdicti et inhibiti sint, unde eorum lectio invalida et auctoritas nullius ponderis, non audiendos clamabit; et Picum Mirandulanum, uti eorum opinionis fautorem, hoc in loco reiiciendum inquiet. Sed hoc ei condonemus, et, quos velit, audiat et reiiciat, integrumque sit rhabbinos recusare: etenim hae fugae nugae sunt, nullumque validum et firmum auxilium praebere ei poterunt. Si locum faciliorem requirit et magis apertum, nec auctoritate sola rhabbinorum confirmatum, mihi praesto est: introeat secundam tabernaculi partem interiorem, auro micantem, maiestate venerandam, in qua candelabrum septem lampadibus distinctum et ornatum lucebat, ut videre licet Exod., cap. 25 et Zach., cap. 4; quod candelabrum aureum ab eodem Pico, in secundo Heptapli prooemio, exponitur septem planetarum orbes significare.

Amplius hoc in loco asseritur, graecos, latinos et hebraeos interpretes septem planetis[2] hoc candelabrum cum septem lampadibus unanimes assignare septem erraticarum orbibus et sphaeris. Ex his locis eorumque interpretationibus tanti viri colligi aperte reor, καὶ οὐκ ἀσεβές[3] elici, Deum Optimum Maximum tantum septem planetas creasse, et in caelo, ut essent in signa, tempora, dies et annos, posuisse.

At quia, quae consona sunt sacrae paginae interpretationibus, etiam cum causis secundis et naturalibus conveniunt, videatur quanta sit septenarii numeri dignitas et praestantia in rebus naturalibus. Ipse enim solus septenarius numerus omnia perfecta et eminentissima constituere videtur; hinc, cum ipsi errones in caelestibus sint caeteris corporibus praestantissima[4] corpora, utpote lumine et motu eminentiora, an numero imperfectissimo eorum species ordinata censenda est[5]? Sed ab enumeratione hoc in natura evidenter comprobabitur: at cum omnia sint vulgo trita et ventilata, nos principaliora et praecipua, caetera omittendo, attingemus. Partus in utero materno ex communi primae medicorum classis opinione

  1. Espunse nec e sostituì nell' interlinea ed in margine aut.
  2. Espunse le parole septem planetis.
  3. Corresse in margine ἀσεβῶς.
  4. Corresse praestantiora.
  5. Le linee 31-34 furono segnate in margine.