Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/208

Haec pagina emendata est

PROTHESIS AD CANDIDUM ET BENEVOLUM LECTOREM.


Miraberis forsan, candide et benevole Lector, quibus ex causis hic novus scriptor exoriatur; quare hic libellus exiguus, rudis informisque partus, in lucem prodire ausus sit; unde tali iactantia elatus titulus existat, cum talis et tantus, tantaque nominis celebritate sit adversarius: ex his haesitationibus, quo ad ingenii mei captum, parum te remorans extraham.

Primum cum ad me pervenisset, alios novos planetas repertos, pluresque in caelo, praeter septem, extare erraticas stellas, hoc dogma animo meo exili, quomodo defendi posset non comprehendens, maxima mentis perturbatione angebar. Cum a Galilaeo Galilaeo, horum planetarum repertore et observatore, in celeberrimo Patavino Gymnasio Mathematico, Sidereus Nuncius in lucem emittitur, statim, hoc audito rumore, cum Venetiis recuperavi, libenter cum excepi avideque perlegi; sed rei et doctrinae novitate percitus, nec rationibus, nec observationibus, nec eius corollariis mihi anxio satisfacientibus, magis haerere incepi, eo nempe quod hos novos planetas reales nullo modo recognoscebam, et tamen ipsemet Galilaeus omnibus ipsos novos errones per perspicillum se exhibiturum promittebat. Tandem Galilaeus ipse, a Serenissimo Nostro Magno Duce accersitus, advenit; quos cum Serenissimo Magno Duci caeterisque aulicis tunc Pisis commorantibus ostendisset errones, Florentiam reversus, easdem recens a se repertas stellas et pluribus familiaribus suis et cunctis advenientibus illustrissimis et doctissimis viris per suum perspicillum exhibuit. Ego etiam his observationibus semel interfui, et par φαινόμενον, ut et caeteri adstantes, conspexi: at in aliquibus circunstantiis haud simile, ut adstantibus, mihi apparuit, ut in libelli progressu narrabitur; quod cum vidissem, et specillum structuramque eius animo perpendissem, quandam visus hallucinationem et deceptionem huic φαινομένῳ inesse, illico ratus sum; quapropter, quaedam meditatus, litteris consignavi, ex opticis philosophicis et astronomicis arcanis eruta. Cumque tres aut quatuor obiectiones ab huius opinionis fautoribus et novos hos planetas asserentibus contra opinionem meam afferrentur, eas etiam solvere meditatus