ILLUSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO
PRINCIPI AC DOMINO,
D. IOAN. MEDICEO,
MAECENATI COLENDISSIMO.
Cum perpenderim, Illustrissime et Excellentissime Princeps, qualis immensis fluctibus et immanibus procellis obnoxius subeundus mihi sit oceanus, mente animoque recolens illud Horatianum oraculum:
Quamvis Pontica pinus,
Silvae filia nobilis,
Iactes et genus et nomen inutile:
Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit,
anxius timidusque agitari et commoveri coepi. Ego enim, etsi veritatis speciosam et pulcherrimam amplectar causam, sub eiusque vexillo militem, tamen debilis et infirmus myoparo meus alia auxilia aliasque opes requirit, ut innumeras et signis praenunciis praevisas procellas evadat et evincat. Has enim non humanae suppetiae, sed Neptuni alicuius favorabilius numen, quod
. . . . dicto citius tumida aequora placat,
Collectasque fugat nubes, solemque reducit,
amovere et avertere poterit; quapropter ad sacram tui nominis Maiestatem supplex accedo, ad favorabiliorem tuae aurae favorem obnixe recurro: ne dedignare precantem. Confido: bono animo mihi esse iubes; semel enim benigniores tuae humanitatis radios expertus, patrocinium tuum modo me subiturum agnosco. Qua spe fultus, retinacula solvo ventisque vela exhibeo: surgant maledicorum et invidorum procellae, numen venerabuntur et reformidabunt tuum; spirent adlatrantium Momorum adversi flatus, Maiestatem Mediceae Familiae colent et verebuntur. Nam
. . . . . . . . . . . . . Deus eminet alte.