Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/201

Haec pagina emendata est
200
epistola apologetica

perti fuerint, atque id sensu explorare oportet, ut quilibet qui secus sentit et loquitur, in posterum conticescat. Si igitur Martinus est fassus disertis verbis, se hos vidisse planetas, quos globulos, seu maculas minutissimas, vocat, experiri non solum debebat, an id esset solidum quid, vel apparens, vel hallucinatio visus, antequam publice suam ferret sententiam; sed et se ipsum considerare et Mathematicae et Perspectivae expertem, sibi cum viris eiusmodi disciplinarum peritissimis rem esse, seque facilius quam eos decipi posse, et, in lucem edita huius novi inventi censura, facile se reperturum doctissimos viros qui, ut quid comperti haberent, rem illico experirentur, et alios certiores redderent quam temere nescio quis Germanus in Galilaeum, virum in rebus mathematicis spectatissimum, privatim et publice invehi non dubitarit. Satius igitur fuisset huic homini aut tacere, aut ad diluendam hanc novam sententiam, non fictitia, sed vera et solida, afferre fundamenta. Verum, mi Galilaee, ne tibi longiori epistola taedium afferam, pluribus supersedebo. Reliquum est, ut quando nobiles patricii doctique viri saepe me conveniunt, ut de hoc novo Astrologiae invento colloquantur, in lucem quam primum edas reperti a te organi theoricam, ut te ab adversariorum calumniis vindicare possim. Exigo hoc a te, quia tumet hoc ipsum in Sidereo Nuntio polliceris cum ais: «Quod tandem in causa fuit, ut ad rationes inquirendas, necnon media excogitanda, per quae ad consimilis Organi inventionem devenirem, me totum converterem; quam paulo post, doctrinae de refractionibus innixus, assequutus sum; ac tubum primo plumbeum mihi paravi, in cuius extremitatibus vitrea duo Perspicilla, ambo ex altera parte plana, ex altera vero, unum sphaerice convexum, alterum vero cavum, aptavi; oculum deinde ad cavum admovens obiecta satis magna et propinqua intuitus sum; triplo enim viciniora, nonuplo vero maiora apparebant, quam dum sola naturali acie spectarentur, etc.». Interim vale, et me redama. Sole[1] cum regulo currente, anno ab initio mundi 5572, a Virgineo partu 1610[2].

 Excellentiss. Dominationis tuae

Addictissimus
Io. Antionius Roffenus[3]


Imprimatur
Vice Vic. S. Officii Inquis. Bonon.
Fr. Albertus Dielaitus Ordinis Carmelitarum
pro Illustriss. Dom. Archiep
  1. redama. Bononie, Sole
  2. Anno Dominice incarnationis 1610 et ab initio mundi 5579
  3. Ex.tiae tuae studiosissimus