Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/189

Haec pagina emendata est
188
narratio


Tibi vero, Lector amice, hoc, quicquid est, paucarum et properatarum observationum impertiendum publice censui, ut, aut meam meorumque testium fidem sequutus, posthac, omni seposita dubitatione, veritatem patefactam agnoscas, aut tibi de bono instrumento prospicias, quod in rem praesentem te deducat αὐτόπτην. Vale, et Deum in operibus suis celebrare nunquam desine. Pragae, 11 Septembris anno M. DC. X.

Thomae Segethi Britanni in Illustrissimi Viri Galilaei Galilaei, Patricii Florentini et Sereniss. Magni Hetruriae Ducis Cosmi II Philosophi et Mathematici, observationes caelestes Epigrammata.

I.
Quae latuere soli saeclis incognita priscis,
Magno animo in lucem protulit ante Ligur:
Accola nunc Arni, saeclis incognita cunctis,
Protulit in lucem quae latuere poli.
Ille dedit multo vincendas sanguine terras;
Sidera at hic nulli noxia. Maior uter?
II.
Uni quae quondam lucebant sidera caelo;
Quae fuerant solis cognita caelitibus,
Humano aspicienda dedit generi Galilaeus,
Mortales hoc est reddere diis similes.
III.
Lucebant caelo, iam et terris sidera lucent.
An non hoc lucem est addere sideribus?
Quantum, o quam pulcrum, nisi tu, Galilaee, fuisses,
Divinae mentis delituisset opus!
Abdita quod primum per te patefecit Olympi,
Permultum debes tu Galilaee Deo;
At tibi multum homines, debent tibi sidera multum;
Multum etiam debet Iupiter ipse tibi.
IV.
Aethere subductum mortalibus intulit ignem,
Et meritus poenam est Iapetionides.
At tu, qui occultos antehac, Galilace, tot ignes
Invexti terris, quid mereare? Polum.