vergens, et in orientem quasi dodrante paralleli sui ad bisectionem recti. Is primo stabat ante terminum iustum illuminationis, iam illuminatus, post conditus intra lucis rationem semper claritate emicuit. Diceres, animi gratia, nivem in excelsissimis alpibus. Hoc die spectator et testis mihi fuit oculatus, Ursinus supradictus.
Die 4 Septembris mane, Iupiter per nubila cum duobus satellitibus est visus, claro occidentali, minus claro orientali, dupla distantia occidentalis ad distantiam orientalis, linea recta et ardua, quasi plus quam Ecliptica. Occidentalis fere distabat, ut occidentalissima die 1 Septembris. Erat haec distantia fere stellae patentis pars parva, forte quinta aut sexta. Praesto fuerint reliqui duo an non, haud constat. Nubila enim creberrima turbarunt inquisitionem.
Die 5 Septembris mane, unus clarus satelles Iovis ad orientem, tertia parte instrumenti, nulli praeterea, caelo clarissimo, sed iam multum albicanti ob auroram et lumen lunae. Vidit et Thomas Segethus Britannus, vir iam celebrium virorum libris et litteris notus, cui suam ideo nominis existimatio cordi est.
Non possum praeterire, quin, animi gratia, explicem et spectaculum quod nobis luna decrescens exhibuit.
Est in Lunae facie, supra oculum eius sinistrum e regione nostri dextri, parvula macula, vulgo nota, instar puncti nigerrimi, quam nunquam aliud quid esse censui, quam profundam cavitatem: eam, crescente Luna, par est minus esse conspicuam; quia in devexa Lunae vergens, Soli rectius obiicitur, quam si Luna plena fuerit: tunc enim declinans lumen Solis, magis obumbratur. Haec vesperi 4 Septembris, ut erat instrumento explicata in speciem latissimae maculae, ferruginei coloris, erat limbo limpidissimi luminis circumdata. At hoc mane 5 Septembris, limbus hiabat versus obscuram partem Lunae; nam circulus seu terminus illuminationis super hanc maculam transibat linea sincere curva. Limbus vero fulgidissimus utroque brachio procurrebat ultra terminum luminis in regionem obumbratam; reducta habens brachia et introrsum flexa, instar Probolarum, quibus Anconae, Messanae, Genuae et alibi portus efformantur, in fine acuto flexu. Erat expressissima lacus effigies, conformatione mare Caspium dixeris: sed contentis magis Ponto Euxino aut mari Ionio similis. Erat enim in ipso lacu, qua introrsum versus corpus Lunae vergebat, lucidior areola isthmo coniuncta litoribus lucidissimi.
Sic tria distincta erant lumina, clarissimum litorum et montium, ferrugineum et obscurum maculae seu lacus usque ad terminum illuminationis, mediocre, vicinius tamen lacus obscuritati, candor illius areolae.
Vesperi hora nona, cum esset orta Luna, lumen lacum omnem deseruerat, litora conspiciebantur flexu circulari pulcherrimo, quasi exsecta esset Luna aut excavata. Sola peninsula intra illam litorum cavitatem adhuc illuminabatur.
Isthmus apparuit clarissime, erat species veluti Tauricae Chersonnesi in Ponto, aut potius Peloponnesi, divisae utrinque sinubus umbrosis, longa tamen fronte et