Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/185

Haec pagina emendata est
184
narratio

portio reditus unius ex hoc Ioviali satellitio ad reditum Iovis, ad minus annum unum solarem satelles ille sortitus esset. Denique, cum satellites illi easdem perpetuo partes et ad nos convertant et ad Solem, eoque semper lucidi esse debuerint: quid attinuit comminisci splendorem inconstantem, ut obscuri essent in excursibus maximis, clari prope Iovem? Cur, quaeso, quis rem de industria involveret, talia confingens quorum rationes invenire desperet? neque dum enim ullae mihi satisfaciunt huius rei rationes, neque quas Galilaeus attulit, neque quas ego in Epistola. Adde incompertas celeriorum trium periodos et nescio an unquam inveniendas. Si enim libuit Galilaeo mentiri, cur non (uti memorem aiunt oportere esse mendacem) apparitiones illas ex certis circulis et periodis conceptas ordinavit, et quasi ex ephemeride deprompsit? An non ingenua est confessio rerum observatarum, qua credibilium, qua incredibilium?

Has ego rationes assensus mei praecipitati si fuissem professus in Epistola, quid aliud mihi fuisset expectandum, quam ut calidus aliquis iuvenis exclamaret, me nihil aliud iis rationibus agere, quam ut Galilaeias observationes refutem, quando haec sycophantia ne sic quidem mea Epistola pervertenda abstinuit? Quare ne nunc quoque refutationem potius quam confirmationem instituisse videar, ad ipsas meas observationes recta me confero. Tuum erit, lector, has meas cum Galilaeiis conferre, si modo iisdem diebus is observaverit, suasque ediderit. Nam testis est mihi Praga has meas ad Galilaeum non missas, eoque ne scripsi quidem ad ipsum interea, quamvis respondendum erat. Caeteri vero, praeter nuncium rei in genere, perscribere ex chartis domi meae repositis nihil potuerunt: uti nec ab illo ad me mitti ad hunc usque diem potuerunt observationes dierum omnino proximorum. Itaque certus esse potes, nihil communicatis geri consiliis. Quod si, lector, invenies aliquam situs discrepantiam, aut si, ut opinor, pauciores interdum vidisse me deprehendes, quam Galilaeum; id circa rem ipsam te non turbet. Prima enim haec mea rudimenta sunt huius generis observationum; caelum plerumque fuit nubilum, Luna praesens negotium inhibuit, instrumentum fuit nec optimum nec commodissimum, sustentatio instrumenti in situ immoto, et deprehensio quaesiti Iovis difficillima; nec instrumento distinxi et numeravi minuta; contentus in tam brevi tempore aestimatione instrumenti crassa.

Mense Augusto Reverendissimus et Serenissimus Archiepiscopus Coloniensis, Elector et Bavariae Dux, Ernestus etc. Vienna Austriae redux instrumentum mihi commodavit, quod a Galilaeo sibi missum dicebat; quod ipse quidem aliis quibusdam, quae secum habebat, ex commoditate, quam ipse inde videndo caperet, longe postposuit, questus stellas repraesentari quadrangulas.

Itaque mane diei 30 Augusti, stylo novo, Iovem inter nubila sum contemplatus, praesente Beniamino Ursino, astronomiae studioso: qui cum artem amet et exercere philosophando instituerit, nequaquam cogitat fidem, quae astronomo futuro est necessaria, statim a principio falso ullo indicio decoquere. Et visus ego sum