Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/177

Haec pagina emendata est
176
quatuor problematum contra nuntium sidereum

tra, id, quod non intelligis, scribis. Perpendat unusquisque, quam tibi quaesiveris topicam ex Nuntii verbis in Epistola nuncupatoria; sunt autem haec:

En igitur quatuor Sidera tuo inclyto nomini reservata, neque illa de gregario ac minus insigni inerrantium numero, sed ex illustri vagantium ordine; quae quidem disparibus inter se motibus circum Iovis Stellam caeterarum nobilissimam, tanquam germana eius progenies, cursus suos orbesque conficiunt celeritate mirabili, interea dum unanimi concordia circa mundi centrum, circa Solem nempe ipsum, omnia simul duodecimo quoque anno magnas convolutiones absolvunt.

Ecce quam aperte dicat, planetas novos cursus suos non in 12 annis, sed celeritate mirabili conficere; tu vero abstulisti duas voces (celeritate mirabili) et apposuisti 12 annos. Sed audiamus iterum Nuntium pagina penultima pro se respondentem (ubi clarissime affirmat, quatuor Medicea sidera habere conversiones proprias distinctas ab illa duodecennali circumvolutione, qua una cum Iove circa mundi centrum feruntur), his verbis:

Ac primo, cum Iovem consimilibus interstitiis, modo consequantur, modo praecant, ab eoque tum versus ortum, tum in occasum angustissimis tantum divaricationibus elongentur, eundemque retrogradum pariter, atque directum concomitentur, quin circa illum suas conficiant conversiones, interea dum circa mundi centrum omnes una duodecennales periodos absolvunt, nemini dubium esse potest.

Et paulo post fatetur, horum quatuor tardissimum proprium intra 16 dies, aliquibus etiam horis demptis, finire cursum; sic enim eadem pagina scriptum reliquit Nuncius: At Planeta, maximum permeans orbem, accurate pracadnotatas reversiones perpendenti, restitutiones semimenstruas habere videtur.

Dubitat postea peregrinus de eo quod lippis et tonsoribus notum est, an videlicet Iupiter cursum 12 terminet annis.

Ultimo loco liceat mihi argumentum afferre inevitabile, cui, qui supra allatis rationibus minime contentus sit et perspicillum habuerit, acquiescat necesse est. Elige tibi hieme sequenti noctem, in qua omnes quatuor vel tres saltem Medicei planetae fuerint Iove orientaliores; itaque, si ex perspicillo Iovem observaveris antequam meridianum pertingat circulum, omnes quatuor stellulae apparebunt 30perpendiculariter sub Iove versus punctum orientis: si igitur peregrini concentrationes perpendiculariter factae vim habeant, sive quavis alia de causa, contingeret hallucinari oculum; postquam Iupiter meridianum pertransierit circulum et paralleli quadrantem describit occiduum, deberent omnes quatuor stellulae apparere, ut ante unam vel alteram horam sub Iove, sed versus occidentalem plagam; quod si adhuc Iove orientaliores persistant et supra illum propinquiores meridiano circulo conspiciantur, signum erit manifestissimum organum non decipere. Vel elige tibi noctem, in qua omnes quatuor stellulae fuerint Iove occidentaliores, prout feret occasio.