Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/176

Haec pagina emendata est
175
confutatio.

maioris momenti contra novos planetas per litteras significasse, cum primum ad nos mortales descenderat Nuncius ille Sidereus, et antequam tibi est data copia perspicilli; nec temere profecto id feci, quoniam admiranda proposuit Nuntius spectacula, admiratio autem mortalium mentes ad disserendum et rerum causas inquirendas impulit, ut sapientissime Philosophus primo suae naturalis Theologiae; sed, re bene perspecta, cessavit admiratio, et in eius sedem successit amor et observantia erga auctorem. Nunc autem plus mirari decet, cum quempiam oppositum tenere audivero; habet enim ibidem Aristoteles haec. Si nescienti huius theorematis demonstrationem referatur, quod diameter est incommensurabilis costae, admirabitur statim et in oppositum trahetur animus; qui enim fit, ut nulla tam parva inveniri posset linea, quae quadrati latus et diametrum eiusdem metiatur: adeo ut, si diametrum multoties sumpta praecise adaequet, nequeat omnino latus saepius repetita adaequare. At vero, postquam illi eidem demonstratio innotuerit, hanc abiicit mentem, et tunc miraretur magis, si praesumeret aliquis se invenisse quadratum, cuius diameter cum costa communem aliquam haberet mensuram. Re postea maturius considerata, paucis elapsis diebus, plura aggregaveram argumenta, singulis suas subnectendo solutiones, quae ad illustrissimum D. Henricum Wotton, pro nostro magnae Britanniae rege invictissimo, apud Senatum Venetum Oratorem, statim miseram; propter eius singularem peritiam, non solum harum, sed omnium liberalium artium, una cum disputatione quadam contra multos murmurantes, qui modo plane inepto contra novas observationes, praecipue contra illa quae dicuntur de Luna, insurgebant, inferentes quod daretur vacuum caelum esset generabile et corruptibile, et multa alia quae solvere non tenetur Mathematicus. Scit Gymnasium Patavinum, sciunt bibliopolarum officinae, quam acriter inter nos condiscipulos dissertatum fuit, ubi non solum concentrationes, reflexiones et alia plura in medium adduximus, verum etiam experimenta plurima et rationes varias ex refractionibus, quia hic punctus est: utrum, quomodo et quot modis fallere possunt? Saepius vocatus est in testimonium Alhazen, saepe citatus Vitello et alii; adeo ut nihil tibi relictum fuerit praeterquam calumniari et diserte loqui.

Denique, coronidis loco, peregrinus noster secundum problema perpulchro claudit mendacio, qui sic scribit: Eundem Nuncium pagina tertia dicentem plumbeo lubbt iugulare gladio, ubi hoc modo ait: «Quae quidem disparibus inter se motibus circum Iovis Stellam caeterarum nobilissimam, tanquam germana eius progenies, cursus suos orbesque in 12 annis conficiunt». Haec Nuntii verba obtrudunt palpum etc.

Nil mirum, cum tam perverse egerit, si nihil unquam recte citare potuit: suggillat enim Galilaei scripta, ac si diceret Nuntius novos planetas 12 annorum spatio cursus suos conficere. Pro Dei atque hominum fidem, quid non audeant nostra tempora? Innatum est hoc quibusdam, ut quod non capiunt, improbent. Tu, con-