Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/175

Haec pagina emendata est
174
quatuor problematum contra nuntium sidereum


Verum adhuc supersunt, peregrine mi, problemata quaedam, quae mihi solvere teneris. Dic igitur, quaeso, cur una nocte omnes quatuor stellae novae habere visae sunt positionem supra Iovem versus meridianum circulum? Tunc sane, te ipso iudice, poterat Iupiter radios perfecte exerere, qui vis tum temporis solummodo conspici novos planetas: si igitur potuit Iupiter supra radios emittere ad quatuor stellas efformandas, quid rei est, quod eodem temporis momento non valebat infra radios dimittere ad unum vel alterum planetam gignendum? Forte quia tunc Iupiter ab alia stella combustus erat (puto enim te in astrologia iudiciaria esse satis curiosum, tibique complacere causas ab alto ductas), ita ut omnes radii propter insignem levitatem tenderent sursum? cur alia nocte omnes eacdem quatuor Stellae sub Iove versus horizontem conspiciebantur, et nulla supra Iovem? Ulterius, quare interdum duae supra et duae infra Iovem, tres supra et una infra, tres infra et una supra: cur quandoque non omnes quatuor, sed tres aut duae tantum apparebant? Quamcumque responsionem attuleris, si quadrabit uni problemati, repugnabit alteri, cum hae varietates apparuerint noctibus aequaliter serenis. Iterum, quamobrem in circulo declinationis versus meridiem aut versus septentrionem caput non exserunt novi aliqui planetae? Forte quia Iupiter eo radios eiicere non audeat? Negabis sensum. Cur denique, si Iupiter undique in circuito radios exerit, illum non cingit novorum siderum corona? Profecto, cum novos planetas observamus, non intuemur Iovem per rimam; sed utraeque lentes cristallinae orbiculares sunt.

Mussitavit praeterea nescio quid in hoc secundo problemate de proiectione radiorum concentrata perpendiculariter; nunquid levis est vis visiva, ut interdum plus tendat sursum? nunquid gravis, ut declinet ad infra? Deberet certe, cum de utraque qualitate motiva participat, quod tunc forte erit, cum spiritus animales mediocrem obtinent temperiem, ad latera tendere, sicuti exhalatio illa quae materia ventorum est et illa flatuosa ex qua capilli crispi oriundi sunt; sed nolo profundius hic tuam inanem scrutari philosophiam.

En tibi, Lector humanissime, ratiocinationes peregrini nostri hactenus discussas, sublata effugia, argumentationes adductae in contrarium, circa quas libuit paulo diutius immorari, nec, ut ille, integra problemata in dicendis convitiis consumere.

Te interim, peregrine, paucis volo: dic mihi in aurem: silentii leges inviolatas servabo. Erantne haec argumenta illa, diserte mi, quibus te in tuo prooemio ad quatuor novos ioviales famulos auferendos ab ipso arcanorum caelestium fabricatore compulsum, fortasse nimis arroganter autumas? Tibi soli dictum sit: ita ne philosophorum et mathematicorum mentes, ne deludantur, illustrasti? Siccine posteros ab errorum labirintho tuis concentrationibus vindicabis? Profecto ex tuis per Galliam et Italiam peregrinationibus nuper editis nihil novi percepimus.

Scit illustrissimus Donatus Maurocoenus, me illi haec eadem argumenta et alia