Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/163

Haec pagina emendata est
162
quatuor problematum contra nuntium sidereum

me quoque fol. 250 passim dictum est, demonstratum vero minime: montes lunares multo maiores esse terrenis; idque non tantum in proportione suorum globorum, quod ego dixeram, sed in comparatione simplici. Scilicet desiderabatur ad hoc demonstrandum tuum perspicillum, tua in observando diligentia.

Quae postea ab illo subduntur de sideribus fixis commodius infra adducentur: postremo omnium agit de quatuor novis planetis.

Tandem ad novos planetas tecum transeo, rem praecipue admirationis in libello tuo, paucula tecum super eo negotio, praeter ea quae initio dicta, collocuturus.

Primum exulto, me tuis laboribus nonnihil recreari. Si circa unam fixarum discursitantes invenisses Planetas, iam erant mihi, apud Bruni innumerabilitates, parata vincula et carcer, immo potius exilium in illo infinito. Itaque magno in praesens me liberasti metu, quem ad primam libri tui famam ex opponentis mei triumpho conceperam; quod quatuor istos Planetas, non circa unam fixarum, sed circa sydus Iovis, ais discurrere.

Haec in medium attuli, ut illis os obstruerem, qui ex hisce dicunt colligi posse, novos planetas fuisse prius ab aliis deprehensos: profecto Brutii et Bruni aniles fabulae, tantum Galilaeum ad novos planetas detegendos iuvare poterant, quantum lepida quorundam historia, quod caelum sit lac, et Luna coagulum eius, eundem potuerit praestantem mathematicum ad phaenomena illa divinissima Lunae contemplandum excitare. Postea transit Caesaris Mathematicus ad proprias speculationes, quarum aliquae forte inferius adducentur, et demum finem facit ita: Tecum, Galilace, incepi, tecum finem faciam; sed epilogum hune supra citavimus.

CONFUTATIO PRIMI PROBLEMATIS.

In primo Problemate duo tantum affert peregrinus noster argumenta, nam in reliquo tempus terit in rixis et iocis, ut non tam philosophari, quam poetae satirici partes agere, videatur.

Prima ratio est: si quatuor novi planetae circa Iovis Stellam revera existunt, aut fuerunt antea in caelo, aut non; quoniam secundum membrum haud indigebat improbatione, impugnat primum; quia sequeretur, illos prius videre potuisse mathematicos. Quam inepte, cum fatearis Tychonem invenisse mille et plures Stellas, quae neque Ptolomaeo neque ulli alteri astronomorum prius cognitae fuere! nunquid idem tuum contra Tychonem non militaret argumentum? Profecto, si fide dignus es, impossibile esset aliquid inventis addere. Sed affirmas, illum perfectiora habuisse organa ad novorum siderum observationes.

Detrahere aliquid astronomiae restauratori eminentissimo, sacrilegium esto: verum tuus hic profusus dicendi modus tibi refugium ad aras neutiquam prae-