Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/160

Haec pagina emendata est
159
confutatio.


res, animas transmigrare de corpore in corpus, et cum Platone, scientiam nil aliud quam reminiscentiam esse. Possem multa praeclara adducere exempla, sufficiet tamen hoc. Franciscus Maurolicus siculus putavit, se primo secantium tabulas invenisse, cum tamen, paulo ante, easdem in Germania extruxerat Palatinus; neque alter ab altero quicquam desumpsit, ut praeclare testatum habes apud Io. Antonium Maginum, in praefatione ad absolutissimum opus de primo mobili, cuius monumenta geometrica, geographica, in primis autem astronomica tam varia, semper praeceptoris apud me fungentur munere. Cui plus profecto, me iudice, debent, astronomiae studiosi, quam omnibus, qui ante illum caelestes numerarunt motus, Certe, si Io. Baptista Porta suum tollat, nihil excellentissimo Galilaeo subtrahet; et quia nolo venerandi senis obscurum scribendi modum carpere, audiamus Keplerum, qui aperte monstrat, quasnam eius dicendi modus complectatur difficultates, his verbis:

Cap. XI novum titulum facit de specillis, quibus supra omnem cogitatum longissime quis conspicere queat; sed demonstrationem de industria (quod et profitetur) sic involvit, ut nescias quid dicat, an de lentibus perlucidis agat, ut hactenus, an vero speculum adiungat opacum levigatum: cuiusmodi unum et ipse in animo habeo, quod res remotas, nullo discrimine absentiae, in maxima quantitate, ideoque ut propinquas et praeterea proportionaliter auctas exhibet, tanta claritate, quanta ex speculo (quod necessario coloris fusci est) sperari potest etc.

Etsi igitur avide tuum, Galilaee, instrumentum expecto, etc.

Hic incipit explicare, qua in methodo sibi ipsi perspicillum fabricare intendat, ad observandum phaenomena a Nuntio proposita, usque ad illa verba, atque haec de instrumento ipso, quae opportunius in discussione secundi Problematis transcribam. Aggreditur postea ea, quae observata fuere in facie lunae.

Transis secundo ad phaenomena Lunaria praestantissima: qua mentione refricas mihi memoriam eorum, quae in Astranomiae parte Optica Cap. VI De luce siderum, Num. 9 super maculis Lunae, ex Plutarcho, Maestlino meisque experimentis, adduxi.

Ac initio perquam iucundum est, et me ipsum in eiusdem Lunae maculis, non, ut tu, converso, sed averso vultu, observandis esse versatum. Schema huius rei habes fol. 247 mei libri, ex quo illud patet, mihi quoque limbum Lunae apparuisse lucidissimum undique, solum corpus interius maculis fuisse distinctum. Ex eo subit animum, certare tecum in pervidendis illis minutis maculis, a te primum in parte lucidiore animadversis etc.

Vide nunc, peregrine mi, num sibi retinuerit Keplerus minutas maculas in Lunae parte lucidiore, et an illas Nuncius ab illo mutuatus fuerit, cum dicat illas primum a Galilaeo animadversas fuisse, et, ut ex sequentibus patebit, ingenue fatetur Galilaeum, primo maculas veteres, de quibus fuse Plutarchus, albicantibus areolis aequalibus, ceu maria planis insulis, interstinctas exhibuisse: immo nec suam de veteribus maculis opinionem mutuavit a Keplero Galilaeus, cum oppo-