Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/156

Haec pagina emendata est


DISCUSSIO PRAEFATIONIS.


Praefatio malignum peregrini detegit animum, ubi in suam conatur trahere sententiam virum eruditissimum Io. Keplerum, Caesareae Maiest. Mathematicum dignissimum. Recte factitatum, quia ad prologum attinet, qualisnam futura sit comoedia, aperire: scio novatorum hoc omnium commune esse vitium, cum aliena citant scripta, sententias scindere, et mutilas adducere auctoritates. Sed audiamus ipsius Kepleri verba.

Nemo tamen existimet, me, hac mea libertate assentiendi Galilaeo, dissentiendi ab ipso libertatem aliis ereptum ire. Salvo cuiusque iudicio, illum laudavi. Quinimmo, si qua hic etiam propria dogmata suscepi defendenda, quamvis id veritatis opinione serioque animo feci, non tamen gravatim eadem me polliceor abiecturum, primum atque mihi doctiorum aliquis errorem legitima methodo demonstraverit.

Obstupesco cur haec in tuis prolegomenis inserueris: nunquid clare non profitetur, se cum Galilaeo idem sentire? Forte dissimulat, quoniam pollicetur, se hanc opinionem deserturum, simulatque ei doctiorum aliquis errorem legitima methodo demonstraverit? Sic profecto suam ipse secum dissimularet sententiam, cum de propriis dogmatibus idem polliceatur. Hic erro, quoniam tu is es, qui in tuis quatuor problematibus illius errorem legitima methodo detexisti? scilicet.

Sequuntur haec in eadem praefatione contra Nuncium:

Secundo aperte et vere mathematice contra Nuntium ait: An parum hoc fuerit, Magnorum Hetruriae Ducum Familiam ludificari, Medicaeumque nomen figmentis suis praefigere? etc.

Intime penetras. Quodnam, precor, ex his argumentis mathematicum est? Doctissimus Keplerus intimaverat, quibus de causis animum ad scribendum appulisset; et antequam privatim ad singulas observationes examinandas descenderet, enumerat rationes propter quas, cum ille perspicillum apud se non haberet, tam facile crediderit Galilaeicis assertionibus, non solum de quatuor planetis novis, sed