quia Nuncius Sidereus me ad sua principia revocaret. Breviter cum Nuncio Sidereo ad tertium determinatum diversorium rediens, dico quod isti quatuor novi planetae in omnibus Academiis sunt valde occidentales, et respectu aliarum minutissimarum stellularum in caelo sunt tales, qualis est musca minutissima contra elephantem maximum. Musa autem mea in hoc Occidentali hospicio pernoctari non optat: totum enim hoc suum arcanum Nuncii huius Siderei pater mihi monstravit in hac mea peregrinatione modo duplici. Uno in charta, altero in Caelo, cum suo proprio perspicillo: de hoc modo superius in altero problemate dixi. In charta totum eius artificium est tale, quale fingit pagina 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24, 25, 26, 27 etc. in hunc modum:
Orient. | Occid. |
Hic manifestum figmentum vobis Mathematicis omnibus vendidit, ubi dicit, se tot gradibus et minutis primis et minutis secundis novos planetas a Iove distare vidisse. Scrupulosa quia dixit, volui et ego scrupula prima et scrupula secunda cum eodem perspicillo videre; sed non potui, quia nihil habet hoc perspicillum, quod sit sufficiens ad observationes graduum ac minutorum, praeterquam unicum tantum fictum Paradoxon, vocabulo arabico, aut barbarico potius, scatens, quod motu proprio Galilaeus scripsit hoc modo: est cum specillis ang. 24 m. p. 43, m. s. apt. etc. gra. 3. 23 minut. primorum, ratio est prout 22 ad 3. Hic cum specillis angulum vidi, et neque scrupula prima, neque scrupula secunda, neque scrupula tertia in Caelo cum eodem videre potui. Quia instrumento multa impedimenta et obstacula, tam ad scrupula, quam ad novos planetas observandos, obstant: qualia sunt intricata et perplexa commixtio planetarum, refractionum denique quotidianae variationis ac vicissitudinis copia; quae omnia inter se ab invicem lyncaeis oculis discerni omnino nequeunt. Obstat loci incommoditas: non enim sumus cum Galilaeo in Aegypto, ubi caeli est perpetua serenitas, sed in Italia, ubi Paduae montes magni sunt vicini, ubi Sol, Luna et reliqui quinque tantum planetae diversas refractionum terminationes faciunt: sumus cum Galilaeo vicini mari Hadriatico, in quo vaporum exhalationes densiores, ideoque refractio maior. Nunc videte, legite et iudicate, quod, quemadmodum in scrupulis parturibat montes, ita etiam in novis quatuor planetis nascetur ridiculus mus. Flete ad novercae tumulum omnes Galilaeici viri, quia instrumentorum Astronomicorum iam per multos annos inventio est instituta, sed nunquam finita, idque more aedificationis templi Cathedralis Coloniae. Felix ac terque quaterque beatus Nuncius esset, si cum perspicillo rancido et stolido, coronidem imponere, et scrupula prima et scrupula secunda cum eodem in Caelo videre posset. Sed Chius dominum emit. Dicat, scribat quaecunque vult, aut ter sex, aut tres tesserae. Iam vero quiescant hic Iovis quatuor famuli, qui sunt tales, qualis est musca minutissima contra elephantem maximum.