Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/143

Haec pagina emendata est
142
brevissima peregrinatio

dereus dicat contra. Si istae maculae essent ex concursione radiorum a Iove proiectorum, idem faceret perspicillum in aliis: at consequens est falsum: ergo et antecedens. Hic discat Nuncius Sidereus, et antecedens et consequens esse verissimum. Quia scio, hoc quomodo fallat: et possum hoc monstrare, quod, in suo hoc perspicilli crystallo superiori, una candela accensa possit similiter multiplex conspici, quemadmodum superius videntur novi circa Iovem planetae. Facit haec magna miraque spectacula tuum perspicillum in his inferioribus? Quid circa caelestia sidera efficit? Anne herbam mihi porriges, si stellas duplicatas tibi ostendam? Vidimus eadem nocte in domo Illustrissimi Domini Massimiani Cavrarac in praesentia multorum Nobilissimorum virorum, cum tuo proprio Perspicillo, spicam Virginis duplicatam: duplicatio huius stellac tibi, Galilaee, a D. Doctore Antonio Roffeni est primo monstrata: tu vice versa, te videre duplicatam negabas, quia errata confiteri est res adamante durior. Hanc duplicationem vidi et ego. Sed non Plato hic quiescit, et manum de perspicillo amovendam iubet, altius caelum, quam tu, Galilaee, volasti, ascendi. Observavi illa nocte inter caetera stellulam, quac super mediam trium in cauda ursae maioris visitur (equitatorem seu aurigam dicunt agricoli), quasi qui super medio equo semper sedeat. Videbatur mihi, fixa haec stellula illa nocte similes stellulas erraticas vicinas repraesentare, quales fecit Iupiter. Hic (si placet) Mathematici habebunt novos ursales planetas. Cui illos volumus vendere? Ego illos omnes cum auriga et equitatore Galilaeo in novum annum instantem dono, quia mihi ansam illos quaerendi cum suo perspicillo praebuit. Sed spero brevi venturam Aquilam (si artem volandi didicerit), quae theologicis, philosophicis, mathematicis opticisque rationibus et demonstrationibus meam hanc ocularem demonstrationem confirmabit: et si ipsa non veniet, faciet id pulcherrime meus Secretarius de Madonna Luna, Capitaneus Viae Lacteae, Dapifer Orionis, oculatus testis quatuor novorum planetarum. Ubi omnia quae hic a me sunt dicta et per quatuor annos lunares in caelo observata, rationibus certissimis (audita prius Nuncii contra peregrinationem meam responsione) omnium hominum censurae munita subiiciam. Exemplis et testimoniis vivis Galilaeo ostendam. Peregrinatus enim sum cum hoc Nuncio Sidereo, non tantum per Bononiam, sed etiam foris pernoctavimus, Galilaee, Ferrariae, ubi Mercurio eramus amiciores quam Minervae, ubique male audiebat Nuncius Sidereus. Recte ergo Nuncium nominasti, quia Nuncii plerunque fabulas vendunt. Et sic conveniunt rebus nomina saepe suis.

Habeo autem melius organon, Deo auxiliante, in animo, ubi sumptus non remoram, quod in caelo minime fallat, quod tempore pacis et belli ad colloquia serviat, ita ut longissime ab alio remotus, secrete colloqui possis: reliqui qui carent organo simili, nihil, quae collocutus fuerim, scire aut etiam intelligere poterunt. Sed coronidis loco libet ire cum Nuncio hoc per extremum funem, et eundem pagina tertia dicentem plumbeo lubet iugulare gladio, ubi hoc modo ait: Quae quidem disparibus inter se motibus circum Iovis stellam caeterarum nobilissimam, tanquam