unquam aetas conticescere possit! Sed quo cum Nuncio hoc in quatuor novorum planetarum caelum fictum abreptus sum? Redeo eo, unde digressus sum. Habeo enim, praeter superius enumeratos viros fide dignissimos, qui, ad confirmandam meam hanc opinionem accedentes, libere ubique in Academiis profitentur, illos quatuor novos planetas in caelo non esse: tot, inquam, testes, quot via lactea stellulas continet. Monendus est autem hic Nuncius, non esse in Academiis illud Peripateticorum ipse dixit tanta in auctoritate, ut solius Galilaei auctoritate et Perspicillo sit nitendum, et tanquam pro aris et focis pugnandum: sed omnibus philosophari libet, quia nullius est addictus iurare in verba magistri. Praeterea non est unius tantum Galilaei novos planetas intueri, sed caelum est omnibus commune: alias esset quoddam novum parergon, quod soli tantum Galilaeo novos planetas dederit conspiciendos. Ego sane scire opto, quid commercii habeant cum reliquis septem planetis. Quoniam illos nunquam videmus, dicat qualis in Mathematica illorum sit usus. Aut aliquis, aut nullus illorum erit usus. Si magnus, dicat. Si hoc absolute in actum deduxerit, ero unus qui quatuor novos planetas, etiam si videre illos nunquam potuerim, in caelo existere tamen putabo. Si hac methodo vera id fecerit, Galilaeum contra omnium censorum aemulorum scopulos tantum, quantum potero, defendam. Amo enim omnes viros doctos, et non solum illorum visum, sed etiam auditum magni emerim. Si nullus illorum perfectus usus, ergo figmenta pro veris planetis est Galilaeus pollicitus Sereniss. COSMO MEDICES II, Magno Hetruriae Duci IIII, omnium studiorum ac studiosorum ad se confugientium tutori fortissimo, invictissimo, benignissimo et clementissimo. Cuius Serenissima fama, tum in solo cum in polo utroque vivat, vigeat, floreat et elucescat tamdiu, quamdiu Iupiter caelo splendescet.
Constat praeterea ex historiis Democritum semper risisse: qui sane risibilis Philosophus, si iam revivisceret, uberiorem copiam ridendi quin sit habiturus, omnis mihi dubitandi ansa est praecisa. Alius paradoxa vendit: alius Solem stare ait, alius terram volare docet: alius Sirium Sole maiorem arguit: alius Lunam terram caelestem credit: alius, ad pomposam iactantiam et arrogantiam, libros suos exornat cochleis, claviculis, rotulis, deque toto illo foro scrutario vano, inani, futili et falsissimo, de quo totum Pragense ac Bononiense forum posset repleri, omnesque in mea patria cum iisdem novis stellulis possent ditari vetulae: an non Nuncius longe maiora mirabiliaque spectacula pandit? Quatuor planetas fingit? Si Thomas ille Narrenhandler scit circulum quadrare, si Klappus ille lapidem philosophicum novit facere, si Keknasellus duplicationem cubi invenire didicit; etiam Nuncius Sidereus novos planetas circa Iovem ostendere et defendere poterit.
O curas hominum, o quantum est in rebus inane!