Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/521

Haec pagina emendata est
508
usus et fabrica

Profunditatem perpendiculariter in terram descendentem dimetiri,
quando ad eius orificium patet accessus, & potest ipsius orificij latitudo sciri.

CAPUT XVII.

Non[1] differt haec operatio ab illa quam 14 cap. exposuimus intelligendo hic profunditatem, quod ibi altitudinem diximus. Accommodato itaque instrumento, ut in superiori figura vides, ita ut ex puncto A respicias punctum D notabis partes abscissas, quae vel erunt secundi centenarij, quando profunditas maior erit latitudine putei, vel primi centenarij quando profunditas a latitudine superatur, vel tandem cadet perpendiculum inter primum & secundum centenarium quando profunditas aequalis est latitudini. Si intersecat secundum centenarium, sitque nota A C orificij scilicet quantitas, dicendum si partes abscissae dant 100 qnot dabit latitudo AC tandem si intersecat primum, quod tamen raro accidit dicendum si 100 dant partes abscissas, quot dabit latitudo A.C.

Si[2] autem recte percepisti illa, quae cap. 9 tradidimus licet non detur putei latitudo CA ob aliquod obstaculum, poteris nihilominus ad eundem scopum alia via contendere. Erigendo baculum CE notae alicuius magnitudinis in quo respiciendo signum B facies duas stationes, quod si hoc loco transferes illa, quae cap. 6 diximus intelligendo vice altitudinis profunditatem, & vice eminentis altitudinis in qua duae stationes ibi fiunt, baculi longitudinem nullam omnino habebis difficultatem, quare supervacaneum esset ulterius haec explicare.

Profunditatem aliquam oblique descendentem etiam si ad superiorem illius
terminum nullo pacto possit accedi depraehendere[3]. CAP. XIIX.

Sit in exemplo vallis ACD cuius profunditas sit exploranda, ex statione A cape distantiam terminorum AC per illa, quae Cap. 1 docuimus, haec autem sit E. g. pedum 48 tum ex puncto A respiciendo signum C videbis ubi cadat perpendiculum, & sit primum inter duos centenarios, quare ut ex datis elicias profundi-

  1. 2a Magini, de profunditatibus.
  2. 4a Magini.
  3. 6 Magini.