Altitudinem ex duabus stationibus dimetiri, quando scilicet
accessus ad basim non datur[1].
CAPUT IX.
Si depraehendenda foret altitudo superius posita BC ad quam observator accedere nequiret propter impedimenta vallium, vel fossarum, vel aliarum huiusmodi rerum. Observetur sumitas B in stationibus A & E, in quibus vel perpendiculum secat primum centenarium, vel secundum, vel in una primum in altera secundum. Intersecet autem E. g. secundum, tunc dicendum si differentia partium abscissarum in prima & secunda statione dat 100 quot dabit distantia AE ex quartoque numero habebis altitudinem BC. Notandum tamen non solum in hac operatione, sed in omnibus alijs hactenus dictis, & inferius dicendis, quod cum homo humi prostitutus observare minime possit, sed iuxtam a solo requirat distantiam, quod semper altitudo instrumenti addenda erit inventae altitudini. Intersecet secundo in utraque statione primum centenarium quare dicendum, si partes abscissae in remotiori statione A dant 100, quot dabit differentia partium abscissurum in prima & secunda statione. Iterum postea inquies si quartus numerus mox inventus dat partes abscissas in viciniori statione, quot dabit distantia AE. Tertio & ultimo in viciniori statione E abscindat perpendiculum primum centenarium, in remotiori A secundum, primum dicendum partes abscissae in remotiori statione A dant 100, quot dabunt 100, iterumque dicendum si quartus numerus mox indagatus[2] dat 100 quot dabit distantia AE, & ex proveniente numero habebimus altitudinem quaesitam.
Portionem quampiam alicuius altitudinis ex aliqua planitie percipere
cum ad basim dictae altitudinis accedere conceditur.
CAPUT X.
Libeat[3] explorare quanta sit altitudo portionis AB a termino C planitiei, cuius termini distantia a base E haberi possit. 'Observa fines dictae partis eminentis nempe A & B in statione C, & notabis sectionem perpendiculi ad utriusque