Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/513

Haec pagina emendata est
500
usus et fabrica


Data longitudine alicuius turris vel aedificii perpendiculariter alicui plano
insistentis, distantiam horizontalem basis percipere[1].

CAPUT V.

Sit exploranda distantia horizontalis basis B a termino C, ex loco eminentiore turris A B. Constitues instrumentum in stetione A, ita ut per brachium AD aspicias terminum C, perpendiculum enim intersecabit primum centenarium quando distantia BC est maior quam altitudo AB, vel secundum centenarium[2] quando scilicet distantia proposita minor fuerit altitudine turris; vel tandem cadet inter primum & secundum centenarium quando distantia BC altitudini AB aequabitur. Scindat autem primo secundum centenarium, quare dices si 100 dant partes abscissas, quod dabit altitudo BA, quartusque numerus ostendet distantiam BC secundo si abscindit primum centenarium[§ 1] , tunc dicendum si partes abscissae dant 100 quot dabit altitudo A B, & ex quarto numero coliges distantiam BC.

Data turris longitudine distantiam horizontalem duorum terminorum in planitie

positorum ab illius summitate dignoscere.

CAPUT VI.

Proponatur[3] longitudo AG separata a base C turris BC intervallo quovis CA, quae sit perspicienda e loco alto B. Dispones instrumentum in statione B, ita ut centrum illius sit ad perpendiculum turris, tunc per brachium BD seorsim aspicie sterminos A, & G notando partes sectas in utriusque termini observatione,

  1. Questa è posta da me a carte 22 Magini.
  2. Questa è la medesima che la prima, chi vuol che quella stia bene. E riscontrinsi le note.
  3. 24 Magini.
  1. Di fronte alle parole sottolineate delle linee 9-10, 11-13, 15 sono in margine, respettivamente, i segni , , .