Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/498

Haec pagina emendata est
485
circini cuiusdam proportionis.

Arcum datum multiplici proportione augere.

CAPUT XXXIV.

Sit datus in superiori exemplo arcus B, & iuxta hunc secundum datam diametrum alius arcus sit construendus triplex, videatur quot gradus contineat arcus B, ut in superiori exemplo dictum fuit, continebat autem si meministi 70 partes, ideo secundum ipsius semidiametrum aperies in 60. 60 & excipies triplum per partes, hoc est primum excipies distantiam inter puncta 90. 90 quae bis accepta in circulo C praebet arcum DE mox accipies distantiam inter puncta 30. 30, & habebis arcum EF, qui duo arcus constituunt arcum DF, qui erit 10 in tripla proportione ad ipsum arcum B. Non absimili etiam negotio possumus arcum propositum in suas partes dividere, si secundum semidiametrum aperiatur in 60. 60, & sumantur partes maiores de decem in decem, deinde de quinque in quinque, & sic deinceps, donec arcus sit divisus in suas omnes partes[1].

Numerum graduum aperturae instrumenti invenire.

CAPUT XXXV

. Si instrumentum vel linea quadrantis sit aperta ut cunque, & aliquis scire cuperet numerum graduum istius aperturae. Accipiat distantiam inter puncta 60. 60, quae ex centro instrumenti deorsum transferatur, numerus punctorum inquem incidet circinus indicabit numerum graduum aperturae instrumenti. Haecque sufficiant de usu lineae quadrantis[95] [2].

Usus lineae circulorum secare circulum in quotlibet partes. CAPUT XXXVI.

Transeuntes ad usum lineae circulorum, primum circulum secare in omnes petitas partes demonstremus. Aperiatur itaque instrumentum secundum semidiametrum circuli, & firmato instrumento accipiatur distantia inter puncta illius

  1. Durar fatica per stentar di bene in meglio, e fare il libro grande col multiplicar assai di queste operazioni.
  2. Fiammingo.
      Questa è la medesima che la passata 32, insegnandosi[# 1] in quella a trovar la quantità di 3 angoli, ed in questa di un solo.


Lapsus in citando: <ref> tags exist for a group named "#", but no corresponding <references group="#"/> tag was found