Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/458

Haec pagina emendata est
445
circini cuiusdam proportionis.

manifestissime in dato exemplo videri potest, & sic de reliquis, prout subiectae proportiones metallorum demonstrant. Hac itaque linea constructa, iam prima instrumenti facies, quam anteriorem nomina vimus, erit absoluta, ideo ad posticam properandum erit.

Aurum 5
Argentum vivum 5
Plumbum 6
Argentum 6
Cuprum 6
Ferrum 6
Stamnum 7 [1]

Lineam quadrantis geometrice dividere.

CAPUT V.

Hanc posticam instrnmenti partem K notatam, octo alias lineas, hoc est quatuor in unoquoque crure, continere dixi, harum interiores literis 11 notatae lineae quadrantis dicuntur, quia scilicet ad quadrantis divisionem dividuntur. Quod vero spectat ad earum constructionem, describes in loco acquali totam lineae instrumenti tui quantitatem, hanc in duas aequas partes divides, ut in subiecto schemate A, ex hoc puncto A describatur semicirculus BCD[2]: puncto A inquiratur perpendicularis, quae sit CA, quare punctum C erit centrum, ex quo describatur quadrans BED, ut mos est quadrans in 90 partes diligentissime dividatur. His peractis statuimus unum alicuius circini pedem ad unam partem, ubi subtensa BD tangit lineam quadrantis, & alium pedem extendemus ad 89 gradum, quam distantiam transferemus in lineam instrumenti dividendam, mox parum contraete circini pede accipiemus 88 gradum, & sic de reliquis. Notandum tamen quod ubi semel primum pedem circini firmavimus, ibi semper centrum erit, ut in exemplo quoniam prima vice circini pedem in B firmavimus, ideo punctum B semper loco centri accipiemus, donec tota linea iuxta divisionem istius quadrantis sit divisa in 90 partes, quibus divisionibus ascribantur proprij numeri, vel de 5 in 5, vel de 10 in 10 ascendentes.

  1. Interrogetur de inventione[# 1] horum ponderum, et maxime mercurii.
  2. Frustra describitur iste semicirculus.
  1. inventiono