---
Lux quaedam peregrina, die decima mensis octobris anni huius millesimi sexcentesimiquarti, primum in sublimi conspecta est; a principio quidem mole exigua, mox, paucis interiectis diebus, magnopere eo exaacta, ut stellas omnes, tum fixas tum vagas, sola excepta Venere, vinceret; fulgentissima et admodum rutilans atque scintillans, ut in vibratione luminis pene extingui et statim accendi videatur ; fixas omnes et Canem ipsum rutilantia superans ; colore luminis aureum Iovis nitorem, et fulvum Martis imitans ignem. Nam, dum tremendos[1] radios contrahit atque extinctionem insimulat, quasi Candentem martiali rubedine, dum vero ampliores radios, veluti reviviscens, effundit, iovio fulgore nitentem, semetipsam exhibet: ex quo non immerito crederet quispiam, eam ex Iovis ac Martis congressu[§ 1] fuisse prognatam; idque tum praeterea maxime, quia et loco eodem fere, eodemque coniunctionis praedictorum planetarum tempore, genitam[2] esse apparet. Nani die nona mensis octobris, hora 5 a meridie[§ 2], congressus Iovis ac Martis, coram Saturno, gradibus procul ab eis tantum 8, occidentem versu[§ 3] constituto, celebratus[3] fuit; quo tempore talem coniunctionem observantes, nullam aliam stellam, praeter iam dictas tres, eo loco[4] conspeximus : vespere autem sequenti, die scilicet decima, sub solis occasum, primo novum hoc lumen conspectum fuit; cumque a principio exile appareret atque exiguum, mox autem, paucis
- ↑ Sopra « congressu » è scritto « coitu ».
- ↑ « Hora 5 a meridie » è aggiunto in margine, e « 5 » apparisce scritto posteriormente e sopra ad alcuni puntolini, che occupano uno spazio lasciato tra « Hora » ed « a ».
- ↑ Nell' autografo, attraverso una cancellatura, leggesi qui: «ex trigoni equicruris figura ».