quando non fuerit una interceptarum a lineis obtusum angulum continentibus. Ex quo accidit, motum punctorum m, n super lineas ef, cg velocissimum evadere, licet elongatio lineae hl a ba sit minima atque tardissima: fieri enim potest, angulum c adeo esse obtusum, et lineas cf, eg ipsi ab adeo propinquas, ut lineae cm, cn, seu etiam ipsa mn, infinito pene excessu superent distantiam inter ab, hl. Ac tandem in altissima et ultima anguli c dilatatione, hoc est in coniunctione linearum cf, cg cum lineis ca, cb[1] motus consimilis motibus iam declaratis evadit instantaneus, simulque infinitus ex termino c. Numquid eiusmodi sit luminis expansio, quod certe loco uno ac terminato generatur, et tempore eodem locis omnibus late circumquaque patentibus reperitur? Sed ad rem nostram : non difficile esse arbitror ex[2] allato exemplo intelligere, simulque concedere, mobilium ex quiete naturaliter descendentium[3] alia suos celeritatis gradus brevi tempore, alia longiori, alia acquirere longissimo[4]: quae enim in perpendiculari cadunt, cito velocia apparent; quae vero per declivia plana descendunt, velocitantur quidem, sed tempore longiori ad ea celeritatis momenta perveniunt, quo citius pervenit cadens ad perpendiculum.
Ex bis quae explicata sunt, omnis, ni fallor, ablata videtur repugnantia, quominus motus uniformiter, seu aequabiliter, accelerati definitionem in medium afferre possimus. Talis igitur esto definitio:
DEFINITIO.
Motum uniformiter, seu aequabiliter, acceleratum dico illum, cuius momenta, seu gradus, celeritatis a discessu ex quiete augentur iuxta ipsiusmet temporis incrementum a primo instanti lationis.