Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/91

Haec pagina emendata est
88
iuvenilia.

ubi per corpora intelligit simplicia, per habentia corpus animata. Similiter ergo in 3o Caeli ait, quaedam esse corpora, idest elementa; quaedam generari, idest mixta animata. Ad illam p.i De generatione respondeo, Aristotelem ibi sibi velle, quae habent eandem materiam agere et pati; nam in t. 53 dixerat, quae non habent eandem materiam non pati, tum, t. 54, quae habent materiam, idest eandem, pati; unde, replicans quae sit haec eadem, ait se intelligere materiam, quae eadem est oppositorum. Ad illam 12 Met.es habetur responsio infra[§ 1]. Ad rationes, ad primam ex parte materiae, respondeo, materiam in caelo nec habere potentiam contradictionis nec privationis, ob causas iam dictas. Ad confirmationem respondeo, considerationem illam materiae, qua, ut prior, consideratur sine forma, esse quamdam considerationem metaphysicam, et ideo esse ibi quamdam privationem metaphysicam, non autem realem et physicam, quae supponit materiam sine forma; quod non est in caelo. Confirmatur: quia aliter dici posset caelum habere privationem ad sua accidentia, et motum unde est in potentia ad illa; et prius est caelum quam accidentia. Ad aliam confirmationem respondeo, ex sententia Aristotelis formam caeli fuisse coaeternam ipsi materiae, secundum vero veritatem fuisse simul creatam materiam et formam caeli; praeterea, formam caeli non esse generabilem, quia non habet dispositiones quibus uniatur ut educatur de potentia materiae. Ad 2am respondeo, materiam caeli esse quidem in pura potentia ratione actus specifici, verum ex propria sua natura solum esse determinatam ad talem actum; sicut etiam multa subiecta in ratione actus accidentalis sunt in pura potentia, nec tamen sunt in potentia ex sua natura ad quodcunque accidens. Ad 3am, respondeo, congruentius esse quae inferunt aliquid impossibile reicienda esse; impossibile est autem existere materiam in actu sine forma; nam, quamvis possit existere forma perfecta, cum forma, ut talis, dicat actum, non tamen materia[1], quae dicit potentiam. Ad argumenta ex parte formae: ad primum, patet iam ex dictis. Ad 2um respondeo, formam caeli non movere active, esse tamen formam naturalem; quia est principium passivum ipsius motus, datque figuram

  1. 30. materiam

  1. (1) Da «Ad illam» a «infra» è aggiunto in margine: ed è indicata con segno di richiamo la risposta che troveremo a pag. 89, lin. 7 e segg.