Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/88

Haec pagina emendata est
85
iuvenilia.

contrarium, et materiam non habere privationem, ac proinde caelum esse incorruptibile. Confirmatur hoc ex Averroe, in c. p.o De substantia orbis, ubi aperte indicat, formas illas, quae sunt in subiecto non habente contrarium, nec esse generabiles, nec corruptibiles; sicut, neque si materia illarum non sit in potentia ad plures formas, sed ad unam tantum. Neque obstat secundum: nam in aeternis non est potentia illa quae caret actu, vel certe potentia quae, cum sit ad multos actus, simul cum uno habet aptitudinem alterius: at si in caelo sit materia diversae rationis modo iam dicto, et semper cum forma, nullum horum sequitur. Quod vero in caelo possit esse aliqua potentia, probat D. Thomas 8 Phys. lect. 21; et patet: quia saltem in caelo est corpus quod subiicitur accidentibus, ut quantitati lumini etc., ad quae habet potentiam, nunquam tamen corrumpendam. Quod vero Aristoteles negat a caelo materiam, id est quia negat in caelo materiam eiusdem rationis cum horum inferiorum materia. Advertendum est hic, me non tueri hanc sententiam tanquam demonstrativam, sed tanquam probabilissimam; tum quia, uno excepto Averroe, est omnium fere Peripateticorum, tum quia nihil illi repugnat, et dantur quaedam quae illi plurimum favent, ut patet ex quarta ratione. Nota tamen hic, ad evertendum adversariorum fundamentum et ad confirmandam magis nostram sententiam, verum quidem esse materiam non inveniri nisi ex transmutatione, ut patet ex p.o Phys. 62, quod etiam docet Averroes p.o Phys. 63 et 4 Phys. 38 et 8 Met. 12: inventa tamen per transmutationem[1] materia, possumus illam cognoscere esse necessariam, non solum propter transmutationem, sed etiam propter alia, quamvis non sit transmutatio. Sicut etiam locus, ex 4 Phys. t. 3 et 32, non inventus nisi ex transmutatione locati: et tamen deinde, cognita natura loci, quibusdam immobilibus, ut terrae, tribuimus locum; aliis vero mobilibus, ut caelo, denegavimus. Ita et ex natura materiae cognoscimus illam esse necessariam etiam propter alia; ut, verbigratia, ad hoc ut sit subiectum actus materialis. Quia, si actus non sit in materia sed per se subsistat, statim est immaterialis et indivisibilis; quia actus ex se nullam dicit potentiam et imperfectionem. Similiter, statim est intelligens: quia omnis actus debet habere propriam operationem; quod si non sit in materia, debet habere operationem quae sit sine materia;

  1. 24. transmutatione