Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/81

Haec pagina emendata est
78
iuvenilia.

Adde, quod sequeretur alias in pura potentia dari diversos gradus; quod est absurdum. [Nota marginalis:Conf.r]Confirmatur: quia materia caeli, sicut materia inferiorum, debet esse in potentia ad omnem actum specificum: quia potentia illa, quae non est ad omnem actum, cum ipsa comparatur secundum illum actum ad quem non est in potentia; sicut intellectus est potentia materiae non ad actum simpliciter sed in genere intelligibilium, et oculus in genere colorum; unde possunt esse aliquid aliud actu: ergo, cum materia caeli non sit in actu, debet esse potentia in potentia ad omnem actum, ac proinde convenire cum materia inferiorum. [Nota marginalis:Probatur 2.o]Probatur 2o: quia omnis distinctio est per actum, ex 7 Met. 49; sed materia caeli, secundum se considerata, et materia horum inferiorum non habent actum; ergo neque distinctionem. Confirmatur: quia ubi est distinctio, ibi est et ordo; at omnis ordo est ad formam; ergo [etc.]. [Nota marginalis:Probatur 3.o]Probatur 3o: quia omnia entia sunt talis naturae secundum quemdam recessum a summo et primo ente, scilicet Deo; sicuti omnes species numerorum constituuntur per talem distantiam ab unitate: ergo impossibile est, materiam caeli et sublunarium inter se essentialiter distingui. Quia illa quae aequaliter[1] recedunt a primo ente sunt eiusdem speciei; sicut et numeri, qui aequaliter[1] recedunt ab unitate, sunt eiusdem naturae: at materia caeli et materia inferiorum aequaliter[1] recedunt a Deo, cum utraque sit pura potentia: ergo [etc.]. [Nota marginalis:Obiec.o]Neque dicas, differre unam ab alia, quatenus una est ad nobiliorem formam quam alia; [Nota marginalis:R.o]quia sequeretur, unam materiam magis accedere ad Deum quam aliam, et utramque non esse puram potentiam maxime recedentem a simplicissima forma, [Nota marginalis:Probatur 4.o]qui est Deus. 4o: quia materia est medium inter ens actu et nihil: sed inter ista non potest esse medium, nisi unius speciei; quia ubi recedimus ab hoc medio, statim cadimus vel in nihil[2] vel in ens actu: ergo [etc.]. [Nota marginalis:Probatur 5.o]5o: quia materia caeli et horum inferiorum conveniunt in passionibus, ut in quantitate etc..; ergo et in natura. [Nota marginalis:Conf.r]Confirmatur ex 7 Phys. t. 29, et ex 2o De anima t. 26, ubi habetur non quodlibet esse susceptivum cuiuslibet, sed unum unius primum: ex quo patet, cum in caelo et in his inferioribus reperiatur idem susceptivum, reperiri etiam eandem naturam. [Nota marginalis:Conf.r]Confirmatur ex 2o De generatione 37, ubi habetur, quae comparantur secundum quantitatem esse invicem transmutabilia, ac proinde habere materiam eiusdem rationis: sed caelum comparatur

  1. 1.0 1.1 1.2 18, 19, 21. equaliter
  2. 28. nichil