Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/79

Haec pagina emendata est
76
iuvenilia.

intelligentiae habent tantum primam, sublunaria omnes, ita caelum duas priores habere debet. [Nota marginalis:Conf.r]Confirmatur: quia omnia entia reducuntur ad Deum, et maxime per intelligentias et caelum; ut igitur formae omnes reducuntur ad Deum per intelligentias, formas perfectissimas materia carentes, ita materiae omnes reduci debent ad Deum per caelum, naturam simplicem et perfectam omnis formae expertem.

[Nota marginalis:2a Op.o]Secunda opinio est illorum omnium qui putant caelum esse naturae elementaris, sentientium caelum esse corpus compositum. Ita sentiunt Aegyptii[1], Plato in Timeo[2], Stoici, et alii, de quibus infra, Alexander etiam, in 12 Met. co. 34 et in tex. 48, ubi existimat unumquodque caelum, praeter intelligentiam, habere propriam formam et animam; et in p.o Naturalium quaestionum ca. 10, ubi dicit, si materia definiatur subiectum susceptivum contrariorum, materiam caeli non comprehendi sub hac definitione; si vero definiatur quoddam primum et informe, comprehendi: at si in caelo est subiectum informe, erit etiam forma, ac proinde compositio. Alexandrum etiam fuisse in hac sententia, confirmari potest ex eo quod tradit Averroes, ex Alexandro, 8 Phys. 79 caelum esse corruptibile propter motorem; at si esset corruptibile, esset etiam compositum: ergo [etc.]. Philoponus etiam idem sensit, tum quia putat caelum esse corruptibile, tum quia materiam et formam in caelo ponit, in p.o Phys. 50 et 3o Phys. t. p.o; et Simplicius[3] in 8 Phys. 79, et p.o Caeli co. 6 et 8, et 2 Caeli t. 50. Arabes etiam omnes, uno excepto Averroe, compositionem tribuerunt caelo; ut Avicembron in libro Fontis vitae, ex Alberto et ex D. Thoma in p.a parte q. 66 art. 2; Avempace, ex p.o De caelo trac. p.o c. 3; Avicenna, in p.o Sufficentiae c. 3: et quamplurimi etiam Latinorum; ut Albertus Magnus, in p.o Phys. ubi supra, 8 Phys. tr. p.o c. 13, et in libro De quatuor coaequaevis[4] quo. 4 art. 3o, ubi etiam docet eandem sententiam fuisse Rabi Moysis[5]; D. Thomas, in p.a parte ubi supra, et 8 Phys. lec. 21, et p.o De caelo lec. 6, quamvis in 2o dist. 13 q. p.a art. p.o non dissentiat ab Averroe: similiter, omnes Thomistae; ut Capreolus, in 2o dist. 12; Caietanus, in p.am partem ubi supra; Soncinas, in 12 Met. q. 3; Ferrariensis, in 3 Contra gentes c. 30: praeterea, D. Bonaventura, in 2o dist. 12; Aegidius[6] Romanus, ibidem et in quo.e propria De materia caeli 1; Achillinus, in p.o De orbe; Mirandulanus, in lib. 11 De eversione singularis certaminis sec. 16; et Scaliger, in

  1. 9. Egiptii
  2. 9. Timeo
  3. 21. Symplicius
  4. 28. coequaevis
  5. 29. Moises
  6. 34. Egidius