Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/77

Haec pagina emendata est
74
iuvenilia.

esse et ad non esse: ergo [etc.]. [Nota marginalis:Conf.]Confirmatur: materia tanquam potentia, saltem natura, prior est forma caeli: in illo autem prior materia non habet formam, ergo privationem: ergo etc. [Nota marginalis:Conf.]Confirmatur adhuc: materia, cum sit in potentia ad formam, ex se non habet illam; ergo recipit ab alio; ergo, ut recipit formam, sic etiam potest privari forma; ergo caelum est corruptibile. [Nota marginalis:Conf.]Confirmatur: materia est in potentia ad formam, et eam recipit ab alio; ergo producitur forma in materia, et ex potentia materiae educitur; ac proinde caelum generatur. [Nota marginalis:Probatur 4.]Probatur idem ex parte etiam materiae: materia caeli vel est pura potentia, vel est pura potentia in ratione actus specifici; ergo apta est suscipere quemcunque actum specificum, cum a quocumque sit apta perfici et determinari: ergo materia illa, simul cum forma caeli quam habet, habet potentiam et privationem ad alias formas quibus caret: et consequenter caelum suapte natura est corruptibile. [Nota marginalis:Probatur 5.]Probatur idem ex parte etiam materiae: dantur in universo quaedam composita ex materia et forma, ut sunt corruptibilia; dantur etiam quaedam perfecta in ratione formae tantum, ut intelligentiae; ergo debent etiam dari quaedam perfecta ratione solius materiae, sicut caelum. [Nota marginalis:Conf.r]Confirmatur: forma et materia sunt relativa: sed dantur formae quaedam quae egent materia, ut corruptibiles; dantur formae perfectae sine materia, ut intelligentiae: ergo dabitur etiam materia sine forma, idest caelum; maxime cum formae quae sunt sine materia, tanquam formae adsistant ipsi caelo. [Nota marginalis:Probatur 6.]Probatur idem ex parte formae: nam omnis forma naturalis est generabilis et corruptibilis, ex Aristotele; ergo caelum, cum sit incorruptibile, non constabit ex materia et forma. [Nota marginalis:Probatur 7.]Probatur 2o: vel forma caeli movet ipsum, vel non; si non, ergo non est forma naturalis, quae est naturas principium motus. [Nota marginalis:Conf.r]Praeterea: quod dat esse, dat consequentia ad esse; ergo, si forma daret esse caelo, deberet etiam dare motum et operationes consequentes ipsum esse, praesertim cum propter ipsum esse det alias qualitates, ut lumen, etc. [Nota marginalis:Obie.o R.o]Quod si dicas, non dare motum, quia virtus in magnitudine non potest movere infinito tempore; contra, quia id contingeret si virtus illa fatigaretur: at non fatigatur, cum fatigatio proveniat ex contrario et resistentia, quae non sunt in caelo. [Nota marginalis:Conf.r]Confirmatur hoc ex 9 Met. 17, ubi habetur non esse verendum ne caelum fatigetur, quia motus[1] ille non est circa potentiam con–

  1. 36. qui motus