Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/74

Haec pagina emendata est
71
iuvenilia.

potentia ad substantiam est contradictionis, idest ad esse et non esse; ergo caelum erit corruptibile. Et haec ratio desumitur ex c. 2 et 6 lib. De substantia orbis, ubi nititur probare esse compositum et generabile converti; et ex 8 Met. 12, ubi dicit caelum non habere materiam, quia generaretur; nam transmutatio est illa quae indicat materiam: idem repetit p.o Caeli t. 5. [Nota marginalis:2o arg.o]Secundo, quia sequeretur caelum habere contrarium: nam forma quae est in materia habet contrarium; alias enim sequeretur, potentiam materiae esse frustra, quia propria operatio potentiae ipsius materiae est generatio et corruptio[1], quae fit per contraria: quo fit ut si forma sit in materia non habens contrarium, ut nunquam possit habere potentia illam suam operationem. Hac ratione utitur Averroes 2o Caeli t. 20, et in libro De substantia orbis ca. 3. [Nota marginalis:3o arg.o]Tertio, quia in caelo est tantum potentia ad ubi: ergo caelum non constat ex materia et forma; alias enim in illo esset etiam potentia ad substantiam. Et haec ratio desumitur ex p.o Phys. 63. [Nota marginalis:4o arg.o]Quarto, quia ex 8 Phys. a t. 79 colligitur virtutem in materia non posse esse infinitam, ac proinde compositum ex materia et forma non posse habere virtutem infinitam; et hoc intelligendum est, inquit Averroes, aeque de potentia vel virtute activa et passiva: caelum autem recipit infinitum motum ab intelligentia: ergo non potest esse etc. Et hac ratione utitur in lib. De substantia orbis c. 2o.

[Nota marginalis:Nota.]Advertendum autem hic est, huius sententiae maioris explicationis causa, hanc naturam caeli simplicem aliquando vocari materiam in actu, ut in De substantia orbis c. 2o; aliquando tamen, et rectius, subiectum, ibidem et 8 Met. 12, quia materia significat potentiam; aliquando etiam, medium inter puram potentiam et formam, quia partim convenit cum materia, partim cum forma, ut patet ex Paraphrasi[2] super p.um De caelo. Nam cum materia, quatenus est sensibilis, habet potentiam ad ubi, et est corporea, convenit; cum forma vero, quatenus existit actu, non in potentia: ex quo patet, magis convenire cum materia. Hinc, 9 Met. t. 17, dicitur ab Averroe, caelum esse materiam et prohiberi[3] ne sit forma, quia est mobile et quantum, sive divisibile. [Nota marginalis:Obiectio.]Neque obiicias, in caelo distingui partem moventem a parte mota, ac proinde formam et materiam: [Nota marginalis:Responsio.]nam respondet Averroes, partem moventem in caelo esse formam abstractam et non constituentem caelum, cum caelum habeat quantitatem ante illam, sed

  1. 9–10. coruptio
  2. 27–28. parafra:
  3. 32. proiberi
I.
8