Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/68

Haec pagina emendata est
65
iuvenilia.

rum; at quod est generabile et corruptibile non potest esse aeternum, p.o Caeli t. 121 et 122. [Nota marginalis:Confirmatur p.o]Et confirmatur: si caelum est generabile, ergo praecessit corpus generans; ergo neque caelum est primum corpus, neque aeternum. [Nota marginalis:conf.r 2.o]Confirmatur: quia quod est generabile terminatur tempore, ex 4 Phys. t. 117 et 120; ergo non aeternum. [Nota marginalis:Conf.r 3.o]Praeterea, si caelum est generabile, ergo motus caeli non est primus; primum tamen esse probat Aristoteles, 8 Phys. a t. 54. [Nota marginalis:Conf.r 4o]Praeterea, non potest esse agens universale generationis, ut vult Aristoteles in 2o De generatione. [Nota marginalis:Conf.r 5.o]Praeterea, generatio non est sine elementis, ex 3o Caeli t. 2 et 2o De generatione t. p.o, quae sunt secundum se tota incorruptibilia: ergo et caelum debet esse incorruptibile. [Nota marginalis:Conf.r 6.o]Confirmatur: quia quod ingenerabile, est incorruptibile, ex p.o Caeli 121 et 122. [Nota marginalis:Conf.r 7.o]Praeterea, motus caeli debet esse sine fine ex 8 Physicorum, quia generatio et corruptio propter quam est caelum perpetua est, ex 2o De generatione t. 56. [Nota marginalis:3um arg.]Postremo: intelligentiae habent suam perfectionem movendo caelos: ergo illi debent esse incorruptibiles.

[Nota marginalis:Nota.]Notandum est, pro solutione difficultatis, secundum veritatem duobus modis nos posse loqui de caelo, sicuti et de quacunque re creata: primo, ex natura ipsius, an, scilicet, habeat secundum suam naturam principium aliquod intrinsecum, per quod possit corrumpi; 2o, an in ordine ad potentiam Dei absolutam, secundum quam Deus omnia potest in nihilum redigere, sit tantum corruptibile. Ratio huius est, quia divinae potentiae non est necesse ut respondeat potentia naturalis, qua res ex sua natura sit corruptibilis, sed satis est potentia quaedam quam obedientialem appellant theologi[1], qua omnia creata subiciuntur Deo. [Nota marginalis:Corollarium]Et hinc colligitur, quod etiam si dicatur caelum incorruptibile, nullo tamen modo esse necessario incorruptibile: nam sic solus Deus, ut docet D. Paulus,est omnino ens necessarium; et Concilium Constantiense definit angelos et animas nostras esse immortales gratia divina, atque ita possunt intelligi nonnulli Sanctorum Patrum cum dicunt caelum esse incorruptibile.

[Nota marginalis:Conclusio p.a]Dico iam primo, si loquamur de caelo secundum suam naturam, et corruptibile[2] sumatur prout significat id quod habet in se potentiam passivam per quam possit corrumpi ab activa illi respondente, probabile esse caelum esse corruptibile. [Nota marginalis:Probatur conclusio p.o]Probatur conclusio ex argumentis et rationibus allatis pro prima sententia: [Nota marginalis:Probatur 2.o]2o, quia caelum

  1. 25. teologi
  2. 33. incorruptibile