Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/67

Haec pagina emendata est
64
iuvenilia.

hoc argumento ex Simplicio[1], 8 Phys. t. 69, et ex Averroe ibidem, et 12o Met. c. 21, et in libro De substantia orbis c. 5 et 7, et 2o Caeli com. 71; et habetur apud Philoponum c. 6, ubi refert Philoponus hoc [Nota marginalis:Argumentum Philoponi.]argumentum adversus Proclum: virtus infinita non potest esse in corpore finito, 8 Phys. 79; sed cum caelum sit corpus finitum, si esset aeternum, haberet virtutem infinitam, nimirum durandi infinito tempore; ergo [etc.]. [Nota marginalis:Confirmatio p.a]Confirmatur: durare per 10 annos, est alicuius virtutis; per 100, maioris; et sic deinceps; ergo, infinito tempore, est infinitae virtutis. [Nota marginalis:Conf.o 2.a]Confirmatur, 2o: quia, ex Aristotele, 8o Phys. 69 et 12 Met. 44, virtus in magnitudine non potest movere infinito tempore; ergo, a fortiori, nec poterit dare esse infinito tempore ipsi materiae, cum maius sit hoc quam illud. [Nota marginalis:Aliud arg.]Probari idem posset, quia caelum alteratur; ut patet in Luna, quae modo illuminatur modo opacatur: sed omne alterabile est corruptibile, ergo [etc.]. Deinde: quia, vel omnino caelum est ens necessarium, atque ita nec per divinam potentiam potest destrui, quod est absurdum; vel non est ita necessarium ut per divinam potentiam non possit destrui, atque ita est corruptibile. Praeterea: qui omnes fere Sancti[2] Patres id senserunt. Demum: quia caelum esse corruptibile, videntur Sacrae Litterae passim docere: praesertim Esaia c. 51, Caeli sicut fumus liquescent, et 34, Caeli sicut liber complicabuntur; David psalmo 101, Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt; Ioannes in Apoc. 6 Caelum sicut liber involutus recessit; D. Petrus, in 2a epist. c. ultimo, dicit: Caelos igni reservatos magno impetu transituros; et denique Christus in Mathaeo[3]: Caelum et terra transibunt, etc.

[Nota marginalis:2a opinio]Secunda opinio est Aristotelis, qui primus omnium, ut refert Averroes, in hoc libro docuit caelum esse ingenitum ac proinde incorruptibile: verum ex antiquis scriptoribus colligitur, ante Aristotelem Phytagoreos[4] quosdam sensisse, caelum esse ingenitum, immo vero quintum corpus a caeteris distinctum, contra id quod dicit Philoponus. [Nota marginalis: P.um arg.]Et hanc esse sententiam Aristotelis, patet, primo, a t. 2o huius libri per sequentes[5]; et ex 12 Met., t. 5, ubi dicit caelum esse substantiam aeternam; et ex 8 Met., t. 4 et 12, 9 Met., 17 et 12 t. 10, ubi dicit in caelo non esse materiam contradictionis. [Nota marginalis:2um arg.]Et, 2o, ex illius principiis: nam, primo, ponit Aristoteles mundum aeternum, in 8 Phys. t. p.o, et p.o Caeli circa finem; ponit motum circularem aeternum, 8 Physico–

  1. 1. Symplicio
  2. 18. santi
  3. 24. Mateo
  4. 29. Pitagoreos
  5. 32. sequaentes