Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/66

Haec pagina emendata est
63
iuvenilia.

mentorum sint in eadem parte materiae; vel, ut aliis placet, quia in una et eadem parte materiae reperiatur una forma plures sub se virtutes[1] continens, quae ad sui generationem requirit multas qualitates: nihil autem in caelo tale reperitur. [Nota marginalis:R.o 2o.]Respondeo, 2o: diversitas partium, quae fit per diversas qualitates quarum quaelibet est specie distincta, si quid probat, tantum probat distinctionem[2] formarum; ita ut quaelibet pars habeat suam propriam formam, et totum ex ipsis resultans sit aliquid totum per aggregationem: unde argumentum, si quid probat, solum hoc probat, stellas habere diversam naturam ab aliis partibus caeli; quod ut probabile a multis, secundum Aristotelem, defenditur.



Quaestio Quarta.

An caelum sit incorruptibile.

[Nota marginalis:P.a opinio.]Prima sententia fuit Philoponi[3], existimantis caelum esse corruptibile ex sua natura, et aliquando tandem corruptum iri; ut colligitur ex solutione 6 arg. adversus Proclum, et ex Simplicio qui hanc illi sententiam tribuit. Philoponus[3] in suam sententiam trahit Platonem, qui caelum sua natura corruptibile, Dei tamen benignitate incorruptibile, esse putavit; ut patet ex Timaeo[4], ubi mundum esse genitum asseruit et consequenter corruptibile. Verum quid senserit Plato de caeli incorruptibilitate, discrepant inter se Platonici, nam cum Philopono partim consentiunt Taurus, Atticus[5], Severus, Pleto, Plutarchus et Philo[6], in lib. De incorruptibilitate[6] mundi, et permulti Sanctorum Patrum citati in quo.e p.a De mundo, qui putant caelum dici genitum a Platone quod antea non esset; dissentiunt Crantor[7], Plotinus, Porphyrius[8], Iamblicus et Simplicius in primo Caeli t. 20, ubi dicit genitum sumi a Platone, ubi supra, pro eo quod est ab alio, quamvis fuerit ab aeterno. Aristoteles tamen et Alexander intelligunt Platonem ita, ut velit caelum non esse aeternum, Probat suam sententiam Philoponus

  1. 2-3. virtute
  2. 6. distinctione
  3. 3.0 3.1 14, 17. Philop.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia —
  4. 19. Timeo
  5. 22. Apicus
  6. 6.0 6.1 23. Phyloincoruptibilitate
  7. 25. Crato
  8. 25-26. Porfirius
I.
7