Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/62

Haec pagina emendata est
59
iuvenilia.

quintum elementum supra caelum, quod frustra daretur, quia nunquam posset concurrere ad mixtionem cum aliis elementis. 2o: quia cum omne elementum saltem alteretur, ut suo loco probabitur, sequeretur caelo convenire alterationem; cum tamen caelum neque alteretur neque augeatur. Adde, quod caelum non posset esse primum et universale agens; quia et esset aequale elementis, et non esset prius illis, neque ingenerabile, 3o: caelum eminet inter omnia; ergo habet naturam priorem omnibus. Confirmatur: caelum suo ambitu complectitur omnia; ergo non potest esse elementum. Nam si esset, esset maxime ignis; sed ignis, cum sit mobilissimus, est inaequus[1] ad continendum; ergo non potest esse ignis: neque mixtum, quia non recte collocaretur supra omnia elementa: ergo [etc.]. 4o: ex magnitudine: nam caelum est maximum corpus; ergo non est elementum, quia superaret caetera omnia; sed neque mixtum, quod non excedit magnitudine ipsa elementa. Confirmatur: quia caelum[2] est pars integrans universum; ergo, sicut reliqua corpora mundum integrantia sunt simplicia, ita et caelum, quae est praecipua pars universi. 5o: si caelum esset elementare, maxime esset naturae igneae: sed si hoc esset, iam pridem fuissent consumpta omnia: ergo [etc.]. Et hoc argumento utitur Aristoteles contra Anaxagoram, in p.o Met. . 6o: Caelum non est corpus grave vel leve, ex p.o Caeli a t. 17 usque ad 20; cum corpori gravi vel levi debeatur motus rectus, non circularis, qualis est motus caeli.

[Nota marginalis:Obiecto.]Obiicies authoritatem Aristotelis, primo quidem, in 25a sect. Problematum problem. 18 dicentis, et stella esse calidas et caelum etiam calidum, ac proinde caelum esse naturae igneae: 2o, eundem in 3o Caeli t. p.o asserentem, Substantias et omnia corpora simplicia, ut ignem et terram et quae sunt eiusdem ordinis, et quaecunque ex his, veluti et totum caelum et partes eius, et rursus, animalia et plantas, et partes horum etc..; ex quibus patet, caelum et partes eius esse, ex his quinque, ex elementis, sicut et animalia et plantas: 3o, eundem, in 7 Met. t. 5, dicentem, animalia et plantas et eorum partes substantias esse, ac naturalia corpora, ut ignem aquam et terram, caeterorum quoque singula, et quaecunque aut horum partes aut ex his sunt aut partibus aut omnibus, ut caelum[3] et eius partes, sidera luna et sol.

[Nota marginalis:Ad p.am ob.em]Ad primam obiectionem respondeo, stellas esse calidas, sicut et

  1. 10. inequus
  2. 15. qui caelum
  3. 34. omnibus caelum. Fra omnibus e caelum cominciò a scrivere cum; poi cancellò, dimenticandosi di sostituire ut, come il testo richiede: cfr. pag. 60, lin. 28. —