Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/58

Haec pagina emendata est
55
iuvenilia.


Quaestio Tertia.

An caeli sint unum ex corporibus simplicibus, vel ex simplicibus compositi.

[Nota marginalis:P.um argumentum.]Videntur esse unum etc., vel compositi. Primo: quia ubi eadem depraehenduntur accidentia, eadem etiam ponenda est natura: sed in caelis sunt eadem accidentia quae in corporibus mixtis: ergo et eadem natura. Minor probatur: quia in caelo reperiuntur lumen et calor quae sunt proprietates illius, perspicuitas quae est propria aëris, planities quaedam aequabilis[1] et veluti partium conglutinatio quae non potest esse sine aqua, demum soliditas quam terrae inesse videmus. [Nota marginalis:Confirmatio p.a]Confirmatur argumentum: quia si caelum haberet naturam distinctam ab elementis, maxime haberet illam propter motum distinctum; nam duo motus simplices non possunt convenire uni corpori simplici, ut docet Aristoteles: sed hoc non obstat, quia fieri potest ut duo motus simplices insint uni corpori simplici: ergo etc..Minor probatur: elementa possunt considerari in duplici statu: vel dum secundum aliquas partes existunt extra propria loca; quo in statu convenit illis motus rectus: vel dum sunt in suo proprio loco perfecta; et in hoc statu non repugnat, saltem aliquibus, moveri motu perfectiori, ut circulari: quod patet in igne. Adde quod distinctio corporum simplicium desumitur ex qualitatibus activis. [Nota marginalis:Conf.o 2a.]Confirmatur idem: quia etiam animalia, ante quam perveniant ad perfectam quantitatem, moventur motu augumentationis, tum deinde perfectioribus; deinde, quia plures qualitates activae conveniunt elementis, ergo poterunt etiam convenire plures motivae. [Nota marginalis:2um arg.]2o: potentiae activae naturali respondere potentia passiva naturalis eiusdem naturae et proportionis: sed caelum se habet tanquam potentia activa naturalis, respectu horum inferiorum, et haec inferiora se habent tanquam potentia passiva naturalis: ergo caelum debet esse eiusdem naturae cum mixtis et elementis. [Nota marginalis:Conf.o p.a.]Confirmatur argumentum: tum quia caelum conditum est a Deo propter haec inferiora; unde non debuit habere naturam dissimilem ab illis: tum quia unumquodque agit secundum quod est in actu; [Nota marginalis:Conf.o 2a.]sed caelum communicat his inferioribus aliquando caliditatem, aliquando siccitatem; ergo habet illas et, ut consequens est, illarum principia, quae sunt elementa. [Nota marginalis:3um arg.]3o: nullum corpus simplex habet partes heterogeneas[2]:

  1. 8. equabilis —
  2. 34. eterogeneas —
I.
6