Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/54

Haec pagina emendata est
51
iuvenilia.

patet: ergo [etc.]. Quod autem de ☽ respectu ☼ diximus, accommodari[1] potest aliis planetis; nam quamvis illi non ita splendeant ut umbras proiciant, sciri tamen potest quantum eorum radii per gnomonis verticem proiciantur. Probatu, 2o, Lunam immediate subsequi ☿, hunc ♀, Venerem ☼. Illud astrum est Terrae vicinius, quod, caeteris paribus, maiorem habet diversitatem aspectus (voco autem diversitatem aspectus, quam alii vocant aspectum diversitatis, differentiam veri visique loci alicuius astri: verus locus astri dicitur punctum illud circuli maximi per verticem capitis et astrum transeuntis, quod lineam rectam e centro Terrae per centrum astri ad circulum illum[2] maximum protractam terminat; visus vero locus sideris dicitur illud punctum eiusdem circuli maximi, quod lineam rectam ab oculo nostro per sideris centrum ad circulum illum[2] maximum eductam terminat): sed Luna maximam habet diversitatem aspectus, et post Lunam ☿, et post ☿ ♀, et post ♀ ☼, ut optime probant mathematici: ergo [etc.]. Dices, quid de aliis planetis? Respondeo, ex hac via nihil certi de illis posse determinari, cum, propter nimiam quam habent a Terra distantiam, nullam habeant diversitatem aspectus. Quod autem in particulari ☿ sit supra ☽ et sub ♀, de quo dubitabatur, patet ex illius motu, qui magis irregularis est quam motus ♀; propter quod etiam astrologi tribuerunt ☿ 5 orbes et epicyclum[3], ♀ autem 3 tantum orbes et epicyclum[3]. Probatur, 3o, rectum esse ordinem spherarum omnium qui a nobis constitutus est, ex velocitate et tarditate motuum. Quo magis caelum a natura et conditione primi mobilis recedit, eo etiam est inferiori loco ponendum: sed ☽ inter omnes planetas fertur celerrime ab occasu in ortum, ut patet ec praecedenti, et post ☽ ☿, et sic deinceps, servato spherarum ordine praedicto. Verum hic adverte, ex hac via nihil certi statui posse de ordine Solis, Veneris et ☿, quamvis colligantur esse supra ☽ orbem, cum eodem fere tempore suos motus ab occidente in orientem conficiant. Hinc Alpetragius, teste Regiomontano lib. 9 Epitomes prop.e p.a, sub Marte contendit positum esse caelum ♀, et sub caelum ☼, deinde ☿, postremo☽; propterea quod ♀, ratione epicycli[3], tardius quam ☿, ☽ autem citissime, suum cursum absolvat. Verum ☼em in medio planetarum constitui debere, atque propterea rectum esse assignatum ordinem spherarum caelestium, probatur ex Regiomontano ubi supra,

  1. 1 – 2. accomodari
  2. 2.0 2.1 10, 13. illud
  3. 3.0 3.1 3.2 21, 22, 33. epicic.... —