in ortu quam in occasu, et in medio caeli: quod fieri non posset, nisi Terra esset in medio mundi aequaliter distans ab omnibus partibus caeli. 5o, ex Sacrobosco ibidem, homini ubicunque terrarum existenti sex semper signa oriuntur et sex occidunt, ut recte docent Tolomaeus dic. p.a c. 5 et 6, et Alfraganus differentia 4, caeterique astrologi: quod fieri non posset, nisi Terra esset in mundi medio sita. 6o, ex Tolomaeo ubi supra: quia si Terra non esset in medio mundi sita, aut esset in plano circuli aequinoctialis extra mundi axem (nam si esset in axe mundi et in plano aequatoris [1], existeret in centro), aut in axe mundi extra planum aequinoctialis circuli, aut denique neque in plano aequinoctiali neque in axe mundi: sed nullum horum dici potest: ergo [etc.]. Minor probatur. Non enim primum: alias in sphera recta nunquam fieret aequinoctium; quin imo in sphera obliqua, aut nullum fieret aequinoctium, aut non fieret in medio loco inter solstitium aestivum et hibernum [2]; praeterea, in eadem sphera recta nullus videret dimidietatem caeli; in eadem sphera non cernerentur stellae aequalis magnitudinis; ad haec nullus [3] horizon divideret caelum in partes aequales; et, demum, excessus maximae [4] diei supra diem aequinoctialem non esset aequalis defectui brevissimae [5] diei quo a die aequinoctiali superatur: quae omnia probant mathematici quotidianae experientiae [6] repugnantia. Non 2um: quia alias nullus horizon, praeter rectum, secaret caelum in duas partes aequales, et consequenter neque zodiacum; quod pugnat experientiae, cum medietas zodiaci, hoc est sex [7] signa, semper conspiciantur infra et supra horizontem: deinde, solum in sphera recta fieret [8] aequinoctium, quia solus horizon rectus bifariam divideret aequatorem [1]: 3o, quia series atque proportio incrementi et decrementi dierum ac noctium confunderetur [9], quae talis est ut bis in anno dies adaequentur [10] noctibus: 4o, quia umbrae gnomonum, qui [11] cum horizonte angulos rectos efficiunt, tempore aequinoctiorium non per unam eademque lineam rectam ab oriente in occidentem [12] procerentur: 5o, quia nunquam per dioptram [13] cernerentur duo signa zodiaci per diametrum opposita; quod est contra experientiam, quae docet, ortum et occasum solis in aequinoctiis per dioptram [13] secundum unam rectam lineam conspici; sicut et ortum in
Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/52
Haec pagina emendata est
47
iuvenilia.