Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/51

Haec pagina emendata est
48
iuvenilia.

orbium caelestium, hunc constituit: ut Sol in medio mundi sit collocatus; circa quem, orbis ; circa hunc, orbis[1] ; circa hunc, orbis magnus, Terram cum elementis[2] et Lunam continens; circa hunc, orbis ; deinde caelum[3] Iovis; postea Saturni globus; postremo Firmamentum.

[Nota marginalis:P.a opinio confutatur]Haec opinio adversatur communi philosophorum astronomorumque sententiae, et rationi Terram in medio mundi consistere suadenti. Primo, quia, ex Averroe in 2o Caeli, et ex Tolomaeo dic. p.a c. 5, si Terra non esset in medio mundi sita, non fierent semper eclipses Lunae quando duo[4] luminaria per diametrum opponuntur, sed plerumque contingerent quando non existunt in locis zodiaci oppositis: quod tamen pugnat cum experentia astronomorum, docentium tunc semper fieri eclipses quando Luna opponitur Soli, alias nunquam. Confirmatur: quia si ponatur Terra in medio mundi, tunc, ut fiet[5] eclipsis, cum opponuntur duo luminaria ob Terrae interpositionem, ita, si ponatur extra medium, non fiet eclipsis, quia nulla erit interpositio Terrae; imo tunc maxime fiet quando Luna maxime distabit a Sole, quia tunc habebit minimum luminis. 2o, quia, ex Regiomontano in Epitome lib. p.o conc. 3a, et ex Aristotele in 2o Caeli, omnia gravia, libere secundum mundi diametrum discendentia, superficiei Terrae ad angulos aequales occurrunt, in quacunque orbis parte descendant; ergo, ut consequens est, tendunt ad Terrae centrum, alias non inciderent superficiei Terrae ad angulos aequales: quo fit ut, quia diametri mundi, secundum quas gravia feruntur, transeunt per centrum universi ibidem se intersecantes, ut idem sit et Terrae et mundi centrum. 3o, quia, ex Aristotele, cum Terra sit gravissima, ad infimum locum tendere debet; qui cum remotissimus debeat esse a caelo, non potest esse nisi centrum mundi. Confirmatur haec ratio: quia Terra cum sit omnium ignobilissima, debuit iure collocari in medio, ne reliqua corpora propter illius propinquitatem aliquid detrimenti paterentur, et quia ita posset subveniri melius et commodius illius imperfectioni[6] per influxum caeterorum corporum. 4o, quia, ex Alfragano in differentia 4, et ex Ioanne de Sacrobosco in sua Sphera, seclusis omnibus vaporibus nebulis et exhalationibus[7] quae visum nostrum possunt impedire, existentibus nobis in superficie Terrae in quacunque regione, apparent stellae eiusdem semper magnitudinis, tam

  1. 2. ; circa hunc, orbis magnus
  2. 3. elimentis
  3. 4. celum
  4. 9. dua
  5. 13. fiat
  6. 31. imperfectionem
  7. 33. exalationibus