Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/48

Haec pagina emendata est
45
iuvenilia.


[Nota marginalis:Dices.]Dices, quid[1] de octavo caelo dicendum est? Respondeo, quod quamvis antiqui fere omnes, ante Aristotelem, stellatum caelum ab oriente tantum in occidentem moveri crediderint, propter stellarum fixarum eandem distantiam et situm, et ortuum occasuumque loca in oriente, quae omnia semper eadem esse animadvertebant ob exiguum temporis spatium in quo haec observabant, tamen post Aristotelem aliter rem se habere a mathematicis depraehensum est. Nam, ut ait Tolomaeus in dic. 7 c. 2o, et Ioannes Regiomontanus in epitome eiusdem dictionis pro.e 2a, distantia stellarum fixarum a punctis solstitialibus et aequinoctialibus non manet eadem semper, sed secundum successionem signorum augetur versus partes orientales progrediendo; ita ut stellae fixae quae antiquo tempore fuerunt ante puncta solstitialia et aequinoctialia, ut ex observationibus veterum et recentiorum liquido constat, modo reperiantur post puncta solstitialia et aequinoctialia: lege Tolomaeum et Regiomontanum ubi supra: ex quo infertur, octavum etiam caelum ab oriente in occasum moveri. Ut autem afferamus exemplum eorum quae diximus, petitum ex citatis authoribus, adverte: Timocharis, cursum stellarum observans, reperit stellam Azimet, quam Latini vocant Spicam Virginis, ante punctum aequinoctii autumnalis[2], idest ante principium ♎ primi mobilis 8 fere gradus, hoc est post 23 gradum; ♍; post hunc vero 200 annis elapsis, Hipparchus[3] eandem stellam reperit 6 tantum gradus ante illud punctum, videlicet in principio 25 gradus ♍; et post hos Tolomaeus eandem stellam plus accessisse secundum proportionem temporis interiecti invenit; idemque fuit observatum ab Albatenio, Avenestra et Zacut; huius vero nostrae aetatis astronomi, hanc eandem stellam existere iam post principium Librae, nimirum in 12 fere gradum Librae.

[Nota marginalis:Quaer.]Quaeres, 2o, an omnes orbes inferiores, cum moveantur ab occasu in orientem[4], moveanturne super diversos[5] polos a polis mundi. Respondeo affirmative. Nam, ut observarunt astronomi, non solum moventur per circulum aequinoctialem, sed etiam super polos zodiaci et per circulum zodiacum: planetae enim omnes in eodem horizonte semper variant puncta ortus et occasus; ut patet in Sole, qui modo iuxta aequinoctialem, modo ultra, modo citra oritur: quae diversitas non posset esse in illo, si moveretur ab occidente in orientem[6] super polos

  1. 1. Dices, quod
  2. 20. autunnalis
  3. 22. Ipparcus
  4. 28 - 29. ab oriente in occasum
  5. 29. diverso
  6. 35. oriente