Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/46

Haec pagina emendata est
43
iuvenilia.

norum spatio explet; Mars item suum ab occidente in orientem[1], quem annis fere duobus conficit. Sol suum proprium motum conficit diebus 365, horis 5, minutis 49 et secundis 15; quod spatium annus solaris appellatur. Ex quo patet, ut recte adnotat Clavius in sua Sphera, non precise annum continere 365 dies et 6 horas; nam desunt minuta fere 11. Et haec doctrina desumitur ex Alfonso: nam Tolomaeus maiorem anni quantitatem reperit, Albatenius[2] minorem; Copernicus aequalem[3] anno Tolomaei, astronomi fere omnes inaequalem[3], existimant. Venus et Mercurius complent suos proprios cursus quasi uno tempore[4] cum Sole. Nam, sicut Sol singulis diebus conficit minuta 59, 2a 8, 3a 19, 4a 37, ita Venus conficit etiam singulis diebus minuta 59, 2a 8, 3a 19 fere: ☿ vero tantundem fere etiam omni die explet. ☾, demum, ab occidente in orientem conficit cursum 27 diebus cum horis[5] fere 8; deinde vero quasi biduum consumit, ut assequatur Solem. Cum enim Sol interim in 27 diebus et horis 8 percurrat fere 27 gradus, quos fere Luna in biduo absolvit, necesse est ut ab una coniuctione Lunae cum Sole intercipiantur dies 29 et horae 12 fere; quod spatium mensis lunaris appellatur. Ex quibus omnibus, cum sint 10 motus proprii in caelo, decem etiam esse orbes necesse est.

[Nota marginalis:Not.]Verum adverte hic, primo, quod diximus de periodis motuum planetarum, intelligi debere non de orbibus sive caelis totalibus, sed de propriis orbibus planetas deferentibus: quos in medio caelorum eccentricos esse pro certo habeo, cum alias multa salvari non possint, ut fuse demonstrarunt mathematici in theoricis[6] planetarum; nam totales orbes planetarum moventur ab occidente in orientem eadem prorsus tarditate, qua nonum caelum movetur. [Nota marginalis:Not.]Adverte, 2o, quod, licet orbes omnes inferiores et totales moveantur motu etiam trepidationis, nullus tamen planeta inferior ad motum proprium planetae superioris, propterea quod non circa idem centrum propriis lationibus, fertur. [Nota marginalis:Not.]Adverte, 3o, novem orbes, qui sunt infra primum mobile, iisdem omnino temporibus suos cursus[7] esse confecturos quibus nunc illos absolvent, et non citius, etiam si primum mobile non moveretur, vel eos secum non circumduceret ab oriente in occidentem[8]. Exemplo huius rei nobis sit nauclerus[9], qui motu proprio se moveat contra motum

  1. 1. oriente
  2. 7. Albartenius
  3. 3.0 3.1 8. equal.... inequal.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia —
  4. 10. quasi tempore
  5. 15. oris
  6. 24. Teoricis
  7. 31. cursos
  8. 33. occidente
  9. 34. naucleus