Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/41

Haec pagina emendata est
38
iuvenilia.


TRACTATIO DE CAELO.


Quaestio prima.

An unum tantum sit caelum.

[Nota marginalis:P.a opinio.]Prima opinio fuit veterum quorumdam philosophorum, quos secutus est D. Chrysostomus[1] et aliqui recentiores, sentientium unicum esse caelum. Probatur haec opinio: omnis nostra cognito ortum habet a sensu: sed, cum attollimus oculos ad caelum, non percepimus multitudinem caelorum, cum sol et reliqua astra in uno caelo videantur existere: ergo [etc.]. Neque vero sub alium sensum quam sub visum[2] cadunt.

[Nota marginalis:2a opinio. ]Secunda opinio est Aegyptiorum, Chaldaeorum[3] aliorumque astronomorum, ad tempora usque Platonis et Aristotelis, qui 8 ut minimum caelos admiserunt, propter 8 motus quos in sideribus observarunt. Nam Solem, Lunam, et alia astra, continue moveri ab oriente versus occidentem, adverterunt; stellasque non semper esse coniunctas aut disiunctas eadem distantia, ut patet in Luna et Sole, qui in noviluniis coniunguntur, in pleniluniis per diametrum opponuntur; ac proinde dari debere motuum in caelo diversitatem, et, ut consequens est, tot caelos quot dantur motus distincti, cum unicuique corpori caelesti unus tantum debeatur motur. 8 autem sunt motus: nam, cum stellae omnes fixae uniformiter semper progrediantur eodem ordine, ut patet legenti Tolomaeum[4] dic.e 7 et Epitonem[4] Ioannis Regiomontani dic.e 7, unum tantum pro illis caelum constituerunt, ad cuius motum moverentur; at pro stellis, quas errantes nominamus, cum illae neque eandem inter se servent distantiam, neque in eodem situ cum stellis fixis reperiantur, septem orbes, ad quorum motus moverentur, atque ita universum octo caelos, dari voluerunt.

[Nota marginalis:3a opinio.]Tertia opinio fuit Arsatiris et Timocharis[5], qui floruerunt anno ante Christum 330, et, Alexandriae siderum cursus observantes, depraehenderunt[6], stellas firmamenti, quod primum mobile antiquitas putavit, alio motu tardissimo ab occidente in orientem ferri, et non solum

  1. 5. Grisostomus
  2. 9. visu
  3. 10. Egiptiorum, Caldeorum
  4. 4.0 4.1 21. Tolo: (l. Ptolemaeum: ma il ms. ha costantemente quella forma volgare [Tolo: o, distesamente, Tolomeus], che, salvo il dittongo, rispetteremo). — epitome
  5. 27. Timocaris
  6. 28 — 29. depraenderunt