Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/406

Haec pagina emendata est
403
de motu.

supponas, ista diversa mobilia, de quibus loquimur, differre tantum in gravitate, cum in mole sint aequalia; ne forte ita diceres: Sit, verbigratia, mobile, cuius gravitas sit 8; molis autem aquae aequalis moli dicti mobilis sit gravitas 3; manifestum est itaque, ex his quae dicta sunt, quod celeritas mobilis dicti erit ut 5: quod si aliud mobile accipias, quale esset c, cuius quidem moles esset dupla ipsius a, gravitas autem eius minor quam dupla gravitas a, esset nempe 12, molis autem aquae aequalis ipsi c gravitas esset 6, tunc celeritas c esset ut 6. Non tamen dicendum est, c velocius descensurum quam a; quia tunc non valeret proportio, cum mobilia differant in mole. Sed si volumus ut ratio valeat, accipiamus dimidium c, ita ut eius moles aequetur moli a; erit iam gravitas c, 6: dimidiae vero aquae gravitas erit 3, ita ut dimidii c velocitas erit 3, respectu velocitatis a, quae erit 5: velocius itaque descendet a quam totum c (totum enim celeritate eadem movetur quam sui dimidium). Verum itaque erit dicere, a celeritatem esse 5 respectu celeritatis dimidii c, quae erit 3; seu celeritatem totius c esse 6 respectu celeritatis dupli a, quae erit 10. Patet ergo quod, cum ratiocinamur de celeritate vel tarditate mobilium, oporteat intelligere de mobilibus illis, quorum differentia ex sola pendeat gravitate, cum tamen in mole sint aequalia. Cum deinde velocitatum proportio inter haec collecta fuerit, haec eadem proportio servabitur inter mobilia eiusdem generis, quamvis deinde mole quantumvis differant: tanta enim cum velocitate descendit plumbi frustrum cuius gravitas sit 10 libras, quam plumbi frustrum cuius gravitas sit 100 libras.

Do. Hoc profecto mirabile videtur, et est centra Aristotelis opinionem.[1] Arduum enim erit mihi illud credere, nisi aliquo modo persuadeas.

Al. Ad hoc tibi suadendum satis deberent esse demonstrationes supra allatae;[2] quae etiam si non explicite hoc demonstrent, ex illis tamen pendet: at, si non tibi sufficiunt illae, alias in medium affe-

7. gravitas aut eius – 9-10, 18, 19. caeleritas, caeleritatis. Non avvertiremo ulteriormente questa grafia. – 10. ut 7. Non – 14. dimidie – 16. enim adeo celeritate – 17-18. celeritas – 25. dessendit


  1. Postilla marginale: «4 Caeli t. 26 in fine, et apertissime 3 Caeli t. 26 et 21».
  2. Postilla marginale: «Et qui de hoc dubitant, dubitabunt etiam, parvum lignum videntes natare, an magnum quoque supernatet».