Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/40

Haec pagina emendata est
37
iuvenilia

[Nota marginalis:Conclusio 3a.]Dico, 3o, ex parte creaturae, sive sit corruptibilis sive incorruptibilis, sive permanens sive successiva, repugnare ut mundus potuerit esse ab aeterno. Probatur haec conclusio: quia quod a Deo producitur, debet per aliquam actionem transeuntem produci ex nihilo: sed quod ita producitur, non potest esse coaeternum productori, ut patet: ergo [etc.]. Minor probatur: quia quod producitur ex nihilo, ante non erat; et quod producitur per aliquam actionem transeuntem, non potest esse aeternum, cum mensuretur aliquo instanti, ante quod instans necesse est praecedere durationem producentis; quae cum sit aeternitas in Deo, implicat etc.. Confirmatur: quia implicat, causam efficientem propriam esse simul cum effectu in eodem primo instanti. Neque obiicias illud de igne et calore, de sole et lumine: quia ultima dispositio ignis, quae inducitur cum forma ipsius, non est effectus illius formae, sed illius quod generat talem formam; sicut et lumen solis non est effectus ipsius solis, sed generantis solem[1]. Adde, quod creaturae non habent eiusdem speciei mensuram cum Deo, neque sunt idem cum illo; quo fit, ut neque possint coexistere illi: nam ideo in divinis personis Filius coexistit Patri, et Spiritus Sanctus utrique, quia, cum sint una essentia, mensura omnium est aeternitas Patris. 2o: quia alias sequeretur[2], si poneretur mundus ab aeterno, mundum necessario a Deo promanasse; nam nullum posset dari instans in quo mundus non esset simul cum Deo, ut patet ex superioribus. Confirmatur: quia, si mundus factus est per emanationem, sol aut, cum mundus emanavit, factus est in oriente aut in occidente aut in meridie aut in septemtrione[3], aut in omnibus locis simul, aut in nullo. Secundum et tertium dici non possunt, ut discurrenti patet; ergo primum. Sed si dicas fuisse in aliqua parte, quaero: vel fuit ibi immotus aeterno tempore; et hoc dici non potest, quia quievisset ibi violenter tempore infinito: aut coepit statim moveri ab aeterno versus aliam partem. Et si coepit[4] statim moveri, quaero: vel infinito tempore motus est, ante quam pervenerit ad illam partem ad quam movebatur; vel finito. Non primum, quia infinito tempore infinitae circumvolutiones factae fuissent; ergo secundum: atque ita, neque factus est, neque potuit fieri, ab aeterno: ergo [etc.]. Et hoc argumentum applicari potest ad omnia mobilia entia. Ad argumenta, patet ex dictis.

  1. 15. generantis solis
  2. 19. sequaerentur
  3. 24. septemtrionem
  4. 29. cepit